|
Abbatis Lhomond
DE VIRIS ILLUSTRIBUS URBIS ROMAE
A ROMULO AD AUGUSTUM
Paris 1779
Proca, rex Albanorum,
duos filios, Numitorem et Amulium habuit. Numitori, qui natu maior
erat, regnum reliquit; sed Amulius, pulso fratre, regnavit, et ut
eum sobole privaret, Rheam Sylviam eius filiam Vestae sacerdotem fecit,
quae tamen Romulum et Remum uno partu edidit. Quo cognito, Amulius
ipsam in vincula coniecit, parvulos alveo impositos abiecit in Tiberim,
qui tunc forte ripas erat effusus; sed, relabente flumine, eos aqua
in sicco reliquit. Vastae tum in iis locis solitudines erant. Lupa,
ut fama traditum est, ad vagitum accurrit, infantes lingua lambit,
ubera eorum ori admovit, matremque se gessit.
Cum lupa saepius
ad parvulos veluti ad catulos reverteretur, Faustulus, pastor regius,
rem animadvertit, eos tulit in casam et Accae Laurentiae coniugi dedit
educandos. Qui adulti inter pastores primo ludicris certaminibus vires
auxere, deinde, venando saltus peragrare coeperunt, tum latrones a
rapina pecorum arcere. Quare iis insidiati sunt latrones, a quibus
Remus captus est. Romulus autem vi se defendit. Tunc Faustulus necessitate
compulsus indicavit Romulo quis esset eius avus, quae mater. Romulus
statim, armatis pastoribus Albam properavit.
Interea Remum
latrones ad Amulium regem perduxerunt, eum accusantes, quasi Numitoris
greges infestare solitus esset; Remus itaque a rege Numitori ad supplicium
traditus est: at Numitor, considerato adolescentis vultu, haud procul
erat quin nepotem agnosceret. Nam Remus oris lineamentis erat matri
simillimus, aetasque tempori expositionis congruebat. Dum ea res animum
Numitoris anxium teneret, repente Romulus supervenit, fratrem liberavit,
et Amulio interfecto, avum Numitorem in regnum restituit.
Deinde Romulus
et Remus urbem in iisdem locis ubi expositi educatique fuerant condiderunt;
sed orta est inter eos contentio uter nomen novae urbi daret, eamque
regeret; adhibuere auspicia. Remus prior sex vultures, Romulus postea,
sed duodecim, vidit. Sic Romulus augurio victor Romam vocavit; et
ut eam prius legibus quam moenibus muniret, edixit ne quis vallum
transiliret. Quod Remus irridens transilivit; eum iratus Romulus interfecit,
his increpans verbis: "Sic deinceps malo afficietur quicumque transiliet
moenia mea." Ita solus potitus est imperio Romulus.
ROMULUS,
ROMANORUM REX PRIMUS
753 ante J. C.
Romulus imaginem
urbis magis quam urbem, fecerat: deerant incolae. Erat in proximo
lucus: hunc asylum fecit. Eo statim multitudo latronum pastorumque
confugit. Cum vero ipse et populus uxores non haberent, legatos ad
vicinas gentes misit, qui societatem conubiumque peterent. Nusquam
benigne legatio audita est: ludibrium etiam additum: "Quidni feminis
quoque asylum aperuistis? Id enim compar foret conubium." Romulus
aegritudinem animi dissimulans ludos parat: indici deinde finitimis
spectaculum iubet. Multi convenere studio etiam videndae novae urbis,
maxime Sabini cum liberis et coniugibus. Ubi spectaculi tempus venit,
eoque deditae mentes cum oculis erant, tum, dato signo, virgines raptae
sunt: et haec fuit statim causa bellorum.
Sabini ob virgines
raptas bellum adversus Romanos sumpserunt, et cum Romae appropinquarent,
Tarpeiam virginem nacti sunt, quae aquae causa sacrorum hauriendae
descenderat. Huius pater Romanae praeerat arci. Titus Tatius Sabinorum
dux Tarpeiae optionem muneris dedit, si exercitum suum in Capitolium
perduxisset. Illa petiit quod Sabini in sinistris manibus gerebant,
videlicet annulos et armillas. Quibus dolose promissis, Tarpeia Sabinos
in arcem perduxit, ubi Tatius eam scutis obrui praecepit. Nam et scuta
in laevis habuerant. Sic impia proditio celeri poena vindicata est.
Romulus adversus
Tatium processit, et in eo loco ubi nunc Romanum forum est pugnam
conseruit. Primo impetu, vir inter Romanos insignis, nomine Hostinus
fortissime dimicans cecidit; cuius interitu consternati Romani fugere
coeperunt. Iam Sabini clamitabant: "Vicimus perfidos hospites, imbelles
hostes. Nunc sciunt longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare
cum viris." Tunc Romulus arma ad coelum tollens Iovi aedem vovit,
et exercitus seu fore seu divinitus restitit. Proelium itaque redintegratur:
sed raptae mulieres crinibus passis, ausae sunt se inter tela volantia
inferre; et hinc patres, inde viros deprecatae, pacem conciliarunt.
Romulus
cum Tatio foedus percussit, et Sabinos in urbem recepit. Centum ex senioribus
elegit quorum consilio omnia ageret, qui ob senilem aetatem Senatus
vocati sunt. Tres equitum centurias constituit; plebem in tringinta
curias distribuit. His ita ordinatis, cum ad Caprae paludem exercitum
lustraret, subito coorta est tempestas cum magno fragore tonitribusque,
et Romulus e conspectu ablatus est: eum ad Deos abiisse vulgo creditum
est; cui rei fidem fecit Proculus vir nobilis. Orta enim inter patres
et plebem seditione, is in concionem processit, et iureiurando affirmavit
Romulum a se visum augustiore forma quam fuisset, eumdemque praecipere
ut seditionibus abstinerent, et virtutem colerent. Ita Romulus pro Deo
cultus, et Quirinus est appellatus.
NUMA
POMPILIUS, ROMANORUM REX SECUNDUS
715 ante J. C.
Successit Romulo
Numa Pompilius vir incluta iustitia et religione. Is Curibus oppido
Sabinorum accitus est. Cum Romam venisset, ut populum ferum religione
molliret, sacra plurima instituit. Aram Vestae consecravit, et ignem
in ara perpetuo alendum virginibus dedit. Flaminem Iovis sacerdotem
creavit, eumque insigni veste et curuli sella ornavit. Duodecim Salios
Martis sacerdotes legit, qui ancilia quaedam imperii pignora e coelo
ut putabant, delapsa, ferre per urbem, canentes et rite saltantes
solebant. Annum in duodecim menses ad cursum lunae descripsit: nefastos
fastosque dies fecit: portas Iano gemino aedificavit, ut esset index
pacis et belli: nam apertus in armis esse civitatem, clausus vero
pacatos circa omnes populos, significabat.
Leges quoque
plurimas et utiles tulit Numa. Ut vero maiorem institutis suis auctoritatem
conciliaret, simulavit sibi cum Dea Aegeria esse colloquia nocturna,
eiusque monitu se omnia quae ageret facere. Lucus erat quem medium
fons perenni rigabat aqua: eo saepe Numa sine arbitris se inferebat,
velut ad congressum Deae: ita omnium animos religione imbuit, ut fides
et iusiurandum, non minus quam legum et poenarum metus cives continerent.
Bellum quidem nullum gessit, sed non minus civitati profuit quam Romulus.
Morbo extinctus, in Ianiculo monte sepultus est. Ita duo deinceps
reges, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et
triginta regnavit annos; Numa tres et quadraginta.
TULLUS
HOSTILIUS, ROMANORUM REX TERTIUS
672 ante J. C.
Mortuo Numa,
Tullus Hostilius rex creatus est. Hic non solum proximo regi dissimilis,
sed etiam Romulo ferocior fuit. Eo regnante, bellum inter Albanos
et Romanos exortum est. Ducibus Hostilio et Suffetio placuit, paucorum
manibus fata utriusque populi committi. Erant apud Romanos trigemini
Horatii, trigemini quoque apud Albanos Curiatii. Cum iis agunt reges
ut pro sua quisque patria dimicent ferro. Foedus ictum est ea lege,
ut unde victoria, ibi quoque imperium esset. Itaque trigemini arma
capiunt, et in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrimque
duo exercitus. Datur signum, infestisque armis terni iuvenes magnorum
exercituum animos gerentes concurrunt.
Ut primo concurso
increpuere arma, horror ingens spectantes perstrinxit. Consertis deinde
manibus, statim duo Romani alius super alium expirantes ceciderunt:
tres Albani vulnerati. Ad casum Romanorum conclamavit gaudio exercitus
Albanus. Romanos iam spes tota deserebat. Unum Horatium tres Curiatii
circumsteterant; is quamvis integer, quia tribus impar erat, fugam
simulavit, ut singulos per intervalla secuturos separatim aggrederetur.
Iam aliquantum spatii ex loco, ubi pugnatum est, aufugerat, cum respiciens
vidit unum Curiatium haud procul ab se abesse. In eum magno impetu
redit et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, ut opem ferant
fratri, iam Horatius eum occiderat. Alterum deinde, priusquam tertius
posset consequi, interfecit.
Iam singuli supererant
sed nec spe nec viribus pares. Alterius erat intactum ferro corpus,
et geminata victoria ferox animus. Alter fessum vulnere, fessum cursu
trahebat corpus. Nec illud proelium fuit. Romanus exultans male sustinentem
arma conficit, iacentemque spoliat. Romani ovantes ac gratulantes
Horatium accipiunt, et domum deducunt. Princeps ibat Horatius, trium
fratrum spolia prae se gerens. Cui obvia fuit soror, quae desponsa
fuerat uni ex Curiatiis, visoque super humeros fratris paludamento
sponsi, quod ipsa confecerat, flere et crines solvere coepit. Movit
feroci iuveni animum comploratio sororis in tanto gaudio publico:
stricto itaque gladio transfigit puellam, simul eam verbis increpans:
"Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum; oblita fratrum, oblita patriae.
Sic eat quaecumque Romana lugebit hostem."
Atrox id visum
est facinus patribus plebique; quare raptus est in ius Horatius et
apud iudices condemnatus. Iam acesserat lictor iniiciebatque laqueum.
Tum Horatius ad populum provocavit. Interea pater Horatii senex proclamabat
filiam suam iure caesam fuisse; et iuvenem amplexus, spoliaque Curiatiorum
ostentans orabat populum ne se orbum liberis faceret. Non tulit populus
patris lacrymas, iuvenemque absolvit, magis admiratione virtutis,
quam iure causae. Ut tamen caedes manifesta expiaretur, pater, quibusdam
sacrificiis peractis, transmisit per viam tigillum, et filium capite
adoperto velut sub iugum misit: quod tigillum sororium appellatum
est.
Non diu pax Albana
mansit: nam Suffetius, dux Albanorum, cum invidiosum se apud cives
videret quod bellum uno paucorum certamine finisset, ut rem corrigeret,
Veientes adversus Romanos concitavit. Ipse ab Tullo in auxilium arcessitus,
aciem in collem subduxit, ut fortunam belli experiretur ac sequeretur.
Qua re Tullus intellecta, dixit clara voce suo illud iussu Suffetium
facere, ut hostes a tergo circumvenirentur. Quo audito, hostes territi
victique sunt. Postera die Suffetius cum ad gratulandum Tulo venisset,
iussu illius quadrigis religatus est, et in diversa distractus. Deinde
Tullus Albam propter ducis perfidiam diruit, et Albanos Romam transire
iussit.
Roma interim
crevit Albae ruinis: duplicatus est civium numerus: mons Caelius urbi
additus, et quo frequentius habitaretur, eam sedem Tullus regiae cepit,
ibique deinde habitavit. Auctarum virium fiducia elatus bellum Sabinis
indixit; pestilentia insecuta est: nulla tamen ab armis quies dabatur.
Credebat enim rex bellicosus salubriora militiae quam domi esse iuvenum
corpora; sed ipse quoque diuturno morbo est implicitus: tunc fracti
simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, nullique rei deinceps
nisi sacris operam dedit. Memorant Tullum fulmine ictum cum domo conflagrasse.
Tullus magna gloria belli regnavit annos duos et triginta.
ANCUS
MARCIUS, ROMANORUM REX QUARTUS
648 ante J. C.
Tullo mortuo,
Ancum Marcium regem populus creavit. Numae Pompilii nepos Ancus Marcius
erat, aequitate et religione avo similis. Tunc Latini cum quibus Tullo
regnante, ictum foedus erat, sustulerunt animos, et incursionem in
agrum Romanum fecerunt. Ancus, priusquam eis bellum indiceret, legatum
misit qui res repeteret, eumque morem posteri retinuerunt. Id autem
hoc modo fiebat. Legatus, ubi ad fines eorum venit, a quibus res repetuntur,
capite velato, ait: "Audi, Iupiter; audite, fines huius populi. Ego
sum publicus nuncius populi Romani: verbis meis fides sit." Deinde
peragit postulata. Si non deduntur res quas exposcit, hastam in fines
hostium emittit, bellumque ita indicit. Legatus qui ea de re mittitur
fecialis , ritusque belli indicendi ius feciale appellatur.
Legato
Romano res repetenti superbe responsum est a Latinis; quare bellum hoc
modo eis indictum est. Ancus exercitu conscripto profectus, Latinos
fudit, et oppidis deletis cives Romam traduxit. Cum autem in tanta hominum
multitudine facinora clandestina fierent, Ancus carcerem in media urbe
ad terrorem increscentis audaciae aedificavit: muro lapideo urbem circumdedit,
et Ianiculum montem, ponte Sublicio in Tiberim facto, urbi coniunxit.
Pluribus aliis rebus intra paucos annos confectis, immatura morte praereptus,
non potuit praestare qualem promiserat regem.
LUCIUS
TARQUINIUS, PRISCUS, ROMANORUM REX QUINTUS
616 ante J. C.
Anco regnante,
Lucius Tarquinius urbe Tarquinia profectus, cum coniuge et fortunis
omnibus Romam commigravit. Additur haec fabula: scilicet ei advenienti
aquila pileum sustulit, et super carpentum, ubi Tarquinius sedebat,
cum magno clangore volitans, rursus capiti apte reposuit; inde sublimis
abiit. Tanaquil coniux auguriorum perita regnum ei portendi intellexit:
itaque virum complexa iussit eum alta sperare. Has spes cogitationesque
secum portantes, urbem ingressi sunt, domicilioque ibi comparato,
Tarquinius pecunia et industria dignitatem atque etiam Anci regis
familiaritatem consecutus est, a quo tutor liberis relictus regnum
intercepit, et ita administravit, quasi iure adeptus fuisset.
Tarquinius Priscus
bellum cum Sabinis gessit, in quo bello equitum centurias numero auxit;
nomine mutare non potuit, deterritus, ut ferunt, Accii Navii auctoritate.
Accius, ea tempestate augur inclutus, id fieri posse negabat, nisi
aves addixissent; iratus rex, in experimentum artis, eum interrogavit
fierine posset quod ipse mente conceperat: Accius, augurio acto, fieri
posse respondit. Atqui hoc, inquit rex, agitabam an cotem illam secare
novacula possem. Potes ergo, inquit augur, et secuisse dicitur. Tarquinius
Sabinos vicit, et filium tredecim annorum, quod in proelio hostem
percussisset, praetexta et bulla donavit, unde haec ingenuorum puerorum
insignia esse coeperunt.
Supererant duo
Anci filii, qui aegre ferentes se paterno regno fraudatos esse, regi
paraverunt insidias. Ex pastoribus duos ferocissimos deligunt ad patrandum
facinus. Ii, simulata rixa, in vestibulo regiae tumultuantur. Cum
eorum clamor penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt.
Primo uterque simul vociferari coepit, et certatim alter alteri obstrepere.
Cum vero iussi essent invicem dicere, unus ex composito rem orditur;
dumque intentus in eum se rex totus averteret, alter elatam securim
in eius caput deiecit, et relicto telo, ambo foras se proripiunt.
SERVIUS
TULLIUS, ROMANORUM REX SEXTUS
578 ante J. C.
Servius Tullius
matre nobili, sed captiva, natus est. Cum in domo Tarquinii Prisci
educaretur, ferunt prodigium visu eventuque mirabile accidisse. Flammae
species pueri dormientis caput amplexa est. Hoc viso Tanaquil summam
ei dignitatem portendi intellexit; coniugi suasit ut eum non secus
ac liberos suos educaret. Is postquam adolevit, a Tarquinio gener
assumptus est; et cum Tarquinius occisus esset, Tanaquil, celata eius
morte, populum ex superiori parte aedium allocuta, ait regem, gravi
quidem, sed non letali vulnere accepto, petere, ut, interim dum convalescit,
Servio Tullio dicto audientes essent. Servius Tullius quasi precario
regnare coepit, sed recte imperium administravit.
Servius Tullius
aliquod urbi decus addere voluit. Iam tum inclutum erat Dianae Ephesiae
fanum. Id communiter a civitatibus Asiae factum fama ferebat. Itaque
Latinorum populis suasit, ut et ipsi Romae fanum Dianae cum populo
Romano aedificarent. Quo facto, bos mirae magnitudinis cuidam Latino
nata dicitur, et responsum somnio datum eum populum summam imperii
habiturum, cuius civis bovem illam immolasset. Latinus bovem ad fanum
Dianae deduxit, et causam sacerdoti Romano exposuit. Sacerdos callidus
dixit eum debere prius vivo flumine manus abluere. Dum Latinus ad
Tiberim descendit, sacerdos bovem immolavit. Ita imperium civibus,
sibique gloriam vindicavit.
Servius Tullius
filiam alteram ferocem mitem alteram habebat. Duo quoque Tarquinii
Prisci filii longe dispares moribus erant: Tullia ferox Tarquinio
miti nupserat; Tullia vero mitis Tarquinio feroci; sed mites, seu
forte, seu fraude, perierunt: feroces morum similitudo coniunxit.
Statim Tarquinius superbus a Tullia incitatus, advocato senatu, regnum
paternum repetere coepit: qua re audita, Servius dum ad curiam contendit,
iussu Tarquinii gradibus deiectus, et domum refugiens interfectus
est. Tullia carpento vecta in forum properavit, virum e curia evocavit,
et prima regem salutavit: a quo iussa a turba decedere, cum domum
rediret, viso patris corpore, mulionem evitantem super ipsum corpus
carpentum agere praecepit. Unde vicus ille Sceleratus dictus est.
Servius Tullius regnavit annos quatuor et quadraginta.
TARQUINIUS
SUPERBUS, ROMANORUM REX SEPTIMUS ET ULTIMUS
534 ante J. C.
Tarquinius superbus
regnum sceleste occupavit. Tamen bello strenuus hostes domuit. Urbem
Gabios in potestatem redegit fraude Sexti filii. Is cum indigne ferret
eam urbem a patre expugnari non posse, ad Gabinos se contulit, patris
in se saevitiam querens. Benigne a Gabinis exceptus est, et paulatim
eorum benevolentiam fictis blanditiis alliciendo, dux belli electus
est. Tum e suis unum ad patrem mittit sciscitatum quidnam se facere
vellet. Pater nuncio filii nihil respondit, sed in hortum transiit;
ibique inambulans, sequente nuncio, altissima papaverum capita baculo
decussit. Nuncius fessus expectando redit Gabios. Sextus, cognito
silentio patris simul ac facto, intellexit quid vellet pater. Primores
civitatis interemit, patrique urbem sine ulla dimicatione tradidit.
Postea
Tarquinius superbus Ardeam urbem oppugnavit. Ibi Tarquinius Collatinus
sorore regis natus forte cenabat apud Sextum Tarquinium cum aliis iuvenibus
regiis. Incidit de uxoribus mentio: cum unusquisque suam laudaret, placuit
experiri. Itaque equis Romam petunt. Regias nurus in convivio et luxu
deprehendunt. Pergunt inde Collatiam. Lucretiam Collatini uxorem inter
ancillas in lanificio inveniunt. Ea ergo caeteris praestare iudicatur.
Paucis interiectis diebus, Sextus Collatiam rediit, et Lucretiae vim
attulit. Illa postero die, advocatis patre et coniuge, rem exposuit,
et se cultro, quem sub veste texerat, occidit. Conclamant vir paterque,
et in exitium regum coniurant. Tarquinio Romam redeunti clausae sunt
urbis portae, et exilium indictum.
JUNIUS
BRUTUS, ROMANORUM CONSUL PRIMUS
509 ante J. C.
Iunius Brutus,
sorore Tarquinii natus, cum eandem fortunam timeret in quam frater
inciderat, qui ob divitias et prudentiam fuerat ab avunculo occisus,
stultitiam finxit, unde Brutus dictus est. Profectus Delphos cum Tarquinii
filiis, quos pater ad Apollinem muneribus honorandum miserat, baculo
sambuceo aurum inclusum Deo donum tulit. Peractis deinde mandatis
patris, iuvenes Apollinem consuluerunt quisnam ex ipsis Romae regnaturus
esset. Responsum est eum Romae summam potestatem habiturum, qui primus
matrem oscularetur. Tunc Brutus perinde atque casu prolapsus, terram
osculatus est, quod ea communis sit mater omnium mortalium.
Expulsis regibus,
duo consules creati sunt, Iunius Brutus et Tarquinius Collatinus,
Lucretiae maritus. At libertas modo parta, per dolum et proditionem
paene amissa est. Erant in iuventute Romana adolescentes aliquot,
sodales Tarquiniorum. Hi de accipiendis nocte in urbem regibus colloquuntur,
ipsos Bruti consulis filios in societatem consilii assumunt. Sermonem
eorum ex servis unus excepit: rem ad consules detulit. Scriptae ad
Tarquinium litterae manifestum facinus fecerunt. Proditores in vincula
coniecti sunt, deinde damnati. Stabant ad palum deligati iuvenes nobilissimi,
sed prae caeteris liberi consulis omnium in se oculos convertebant.
Consules in sedem processere suam, missique lictores nudatos virgis
caedunt, securique feriunt. Supplicii non spectator modo, sed et exactor
erat Brutus, qui tunc patrem exuit, ut consulem ageret.
Tarquinius deinde
bello aperto regnum recuperare tentavit. Equitibus praeerat Aruns
Tarquinii filius: rex ipse cum legionibus sequebatur. Obviam hosti
consules eunt. Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. Aruns,
ubi Brutum agnovit, inflammatus ira: "Ille est vir, inquit, qui nos
patria expulit; en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit."
Tum concitat calcaribus equum atque in ipsum consulem dirigit: Brutus
avide se certamini offert. Adeo infestis animis concurrerunt ut ambo
hasta transfixi ceciderint; fugatus est tamen Tarquinius. Alter consul
Romam triumphans rediit. Bruti collegae funus quanto potuit apparatu
fecit. Brutum matronae ut parentem anno luxerunt.
507 ante J. C.
Porsenna rex
Etruscorum ad restituendum Tarquinios cum infesto exercitu Romam venit.
Primo impetu Ianiculum cepit. Non usquam alias ante tantus terror
Romanos invasit: ex agris in urbem demigrant; urbem ipsam saepiunt
praesidiis. Alia urbis pars muris, alia Tiberi obiecto, tuta videbatur.
Pons Sublicius iter paene hostibus dedit, nisi unus vir fuisset Horatius
Cocles, illo cognomine quod in alio proelio oculum amiserat. Is pro
ponte stetit, et aciem hostium solus sustinuit, donec pons a tergo
interrumperetur: ipsa audacia obstupefecit hostes; ponte rescisso,
armatus in Tiberim desiluit, et incolumis ad suos transnavit. Grata
erga tantam virtutem civitas fuit; ei tantum agri datum est, quantum
una die circumarari potuisset. Statua quoque in comitio posita est.
507 ante J. C.
Cum Porsenna
Romam obsideret, Mucius vir Romanae constantiae senatum adiit, et
veniam transfugiendi petiit, necem regis repromittens. Accepta potestate,
in castra Porsennae venit. Ibi in confertissima turba prope regium
tribunal constitit. Stipendium tunc forte militibus dabatur: et scriba
cum rege pari fere ornatu sedebat. Mucius illum pro rege deceptus
occidit. Apprehensus et ad regem pertractus, dextram accenso ad sacrificium
foculo iniecit; hoc supplicii a rea exigens, quod in caede peccasset.
Attonitus miraculo rex iuvenem amoveri ab altaribus iussit. Tum Mucius,
quasi beneficium remunerans, ait trecentos, sui similes, adversus
eum coniurasse. Qua re ille territus bellum, acceptis obsidibus, deposuit.
507 ante J. C.
Porsenna Claeliam
virginem nobilem inter obsides accepit. Cum eius castra haud procul
ripa Tiberis locata essent, Claelia deceptis custodibus noctu egressa,
equum, quem sors dederat, arripuit, et Tiberim traiecit. Quod ubi
regi nunciatum est, primo ille incensus ira Romam legatos misit ad
Claeliam obsidem reposcendam. Romani eam ex foedere restituerunt.
Tum rex virginis virtutem admiratus, eam laudavit, ac parte obsidum
donare se dixit, permisitque ut ipsa quos vellet, legeret. Productis
obsidibus, Claelia virgines puerosque elegit quorum aetatem iniuriae
obnoxiam sciebat, et cum iis in patriam rediit. Romani novam in femina
virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere. In summa
via sacra, fuit posita virgo insidens equo.
PUBLIUS
VALERIUS PUBLICOLA
506 ante J. C.
Tarquinius Collatinus
se consulatu abdicavit, quod invisum esset populo Tarquinii nomen.
Itaque consul creatus est Publius Valerius, quo adiutore Brutus reges
eiecerat. Hic tamen, quia in locum Bruti mortui alterum consulem non
subrogaverat, et domum in alto atque munito loco habebat, in suspicionem
regni affectati venit. Quo cognito, apud populum questus est quod
de se tale aliquid timuissent, et misit qui domum suam diruerent.
Dempsit etiam secures fascibus, eosque in populi concione submisit,
quasi maior populi quam consulis maiestas esset. Gratum id multitudini
spectaculum fuit. Inde Valerio cognomen Publicolae datum est. Cum
quartum consul fuisset, mortuus est adeo pauper, ut funeri sumptus
deesset. Collectis a populo nummis est sepultus, et annuo matronarum
luctu honoratus.
479 ante J. C.
Vexabantur incursionibus
Veientium Romani. Tum Fabia gens senatum adit. Consul Fabius pro gente
loquitur: "Vos alia bella curate: Fabios hostes Veientibus date: istud
bellum privato sumptu gerere nobis in animo est." Ei gratiae ingentes
actae sunt. Consul e curia egressus, comitante Fabiorum agmine, domum
rediit. Manat tota urbe rumor: Fabios ad coelum laudibus ferunt; Fabii
postera die arma capiunt. Nunquam exercitus neque minor numero, neque
clariore fama et admiratione hominum per urbem incessit. Ibant sex
et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius gentis. Ad Cremeram
flumen perveniunt. Is opportunus visus est locus communiendo praesidio.
Hostes non semel fusi pacem supplices petunt.
Veientes
pacis impetratae brevi poenituit. Itaque, redintegrato bello, inierunt
consilium insidiis ferocem hostem captandi. Multo successu Fabiis audacia
crescebat: cum igitur palati passim agros popularentur, pecora a Veientibus
obviam acta sunt; ad quae progressi Fabii, in insidias circa ipsum iter
locatas delapsi sunt, et omnes ad unum perierunt. Dies quo id factum
est inter nefastos relatus fuit: porta qua profecti fuerant, Scelerata
est appellata. Unus omnino superfuit ex ea gente, qui, propter aetatem
impuberem, domi relictus fuerat. Is genus propagavit ad Quintum Fabium
Maximum qui Annibalem mora fregit.
AULUS
POSTHUMIUS DICTATOR
496 ante J. C.
Tarquinius eiectus
ad Mamilium Tusculanum generum suum confugerat: cum ille Romanos graviter
urgeret, nova Romae dignitas creata est quae Dictatura appellata est,
maior quam consulatus. Tunc creatus est magister equitum, qui dictatori
etiam obsequeretur. Aulus Posthumius dictator factus, cum hostibus
apud Regillum lacum conflixit, ubi, cum victoria nutaret, magister
equitum equis frenos detrahi iussit, ut irrevocabili impetu ferrentur:
itaque et aciem Latinorum fuderunt, et castra ceperunt. Tarquinius
Cumas se contulisse dicitur, in eaque urbe senio et aegritudine esse
confectus.
493 ante J. C.
Menenius Agrippa
concordiam inter patres plebemque restituit: nam cum plebs a patribus
secessisset, quod tributum et militiam non toleraret, Agrippa, vir
facundus, ad plebem missus est; qui intromissus in castra nihil aliud
quam narrasse fertur: Olim humani artus, cum ventrem otiosum cernerent,
ab eo discordarunt, conspiraruntque ne manus ad os cibum ferrent,
nec os acciperet datum, nec dentes conficerent. At dum ventrem domare
volunt, ipsi quoque defecerunt, totumque corpus ad extremam tabem
venit: inde apparuit ventris haud segne ministerium esse, eumque acceptos
cibos per omnia membra disserere, et cum eo in gratiam redierunt.
Sic senatus et populus quasi unum corpus discordia pereunt, concordia
valent.
Hac
fabula, Menenius flexit hominum mentes: plebs in urbem regressa est.
Creavit tamen tribunos, qui libertatem suam adversus nobilitatis superbiam
defenderent. Paulo post mortuus est Menenius, vir omni vita pariter
patribus ac plebi carus; post restitutam civium concordiam carior plebi
factus. Is tamen in tanta paupertate decessit, ut eum populus collatis
quadrantibus sepeliret, locum sepulcro senatus publice daret. Potest
consolari pauperes Menenius, sed multo magis docere locupletes, quam
non sit necessaria solidam laudem cupienti nimis anxia divitiarum comparatio.
460 ante J. C.
Aequi consulem
Minucium atque exercitum eius circumsessos tenebant: id ubi Romae
nunciatum est, tantus pavor, tanta trepidatio fuit, quanta si urbem
ipsam, non castra, hostes obsiderent: cum autem in altero consule
parum esse praesidii videretur, dictatorem dici placuit, qui rem afflictam
restitueret. Quinctius Cincinnatus, omnium consensu, dictator est
dictus. Ille spes unica imperii Romani trans Tiberim quatuor iugerum
colebat agrum. Ad quem missi legati nudum eum arantem offenderunt.
Salute data invicem redditaque, Quinctius togam propere e tugurio
proferre uxorem Raciliam iussit, ut senatus mandata togatus audiret.
Postquam
absterso pulvere ac sudore, toga indutus processit Quinctius, dictatorem
eum legati gratulantes consalutant, quantus terror in exercitu sit exponunt.
Quinctius igitur Romam venit, et antecedentibus lictoribus domum deductus
est. Postero die profectus, caesis hostibus, exercitum Romanum liberavit.
Urbem triumphans ingressus est. Ducti ante currum hostium duces, militaria
signa praelata: secutus est exercitus praeda onustus; epulae instructae
ante omnium domos. Quinctius sexto decimo die dictatura, quam in sex
menses acceperat, se abdicavit, et ad boves rediit triumphalis agricola.
491 ante J. C.
Caius Marcius
gentis patriciae, a captis Coriolis urbe Volscorum Coriolanus dictus
est. Patre orbatus adhuc puer sub matris tutela adolevit. Sortitus
erat a natura nobiles ad laudem impetus; sed quia doctrina non accessit,
irae impotens, obstinataeque pervicaciae fuit. Cum prima stipendia
facere coepisset adolescens, e multis proeliis quibus interfuit nunquam
rediit, nisi donatus corona aliove militari praemio. In omni vitae
ratione nihil aliud sibi proponebat quam ut matri placeret: cumque
illa audiret filium laudari, aut corona donari videret, tum demum
felicem se putabat. Ea oblectanda et colenda satiari non poterat.
Illa cupiente, uxorem duxit: illius in aedibus cum uxore habitavit.
Coriolanum, post
victoriam eius opera maxime partam, Posthumius consul apud milites
laudavit: eum militaribus donis onerare voluit; agri centum iugera,
decem captivos, totidem ornatos equos, centum boves et argenti pondus
quantum sustinere potuisset, offerebat. Coriolanus vero nihil ex his
omnibus accepit, praeter unius hospitis captivi salutem et equum.
Consul factus, gravi annona advectum e Sicilia frumentum magno pretio,
dandum populo curavit, ut plebs agros, non seditiones coleret. Qua
de causa damnatus ad Volscos concessit, eosque adversus Romanos concitavit.
Imperator a Volscis factus, ad quartum ab urbe lapidem castra posuit,
et agrum Romanum est populatus.
Missi sunt Roma
ad Coriolanum oratores de pace, sed atrox responsum retulerunt; iterum
deinde missi, ne in castra quidem recepti sunt. Sacerdotes quoque
suis infulis velati ad eum iverunt supplices, nec magis animum eius
flexerunt: stupebat senatus, trepidabat populus, viri pariter ac mulieres
exitium imminens lamentabantur. Tum Veturia Coriolani mater, et Volumnia
uxor duos parvos filios secum trahens, castra hostium petierunt. Ubi
matrem aspexit Coriolanus: "O patria inquit, vicisti iram meam admotis
matris meae precibus, cui tuam in me iniuriam condono." Complexus
inde suos castra movit, et exercitum ex agro Romano abduxit. Coriolanus
postea a Volscis, ut proditor, occisus dicitur.
LUCIUS
VIRGINIUS CENTURIO
453 ante J. C.
Anno trecentesimo
ab urbe condita, pro duobus consulibus decemviri creati sunt, qui
allatas e Graecia leges populo proponerent. Unus ex iis Appius Claudius
virginem plebeiam adamavit, quam cum Appius non posset pretio ac spe
pellicere, clienti suo negotium dedit, ut eam in servitutem deposceret:
facile victurus cum ipse esset et accusator et iudex. Lucius Virginius
puellae pater tunc aberat militiae causa. Cliens igitur virgini venienti
in forum iniecit manum, affirmans suam esse servam: eam sequi se iubet;
ni faciat, minatur se cunctantem vi abstracturum. Pavida puella stupente,
ad clamorem nutricis fit concursus. Cum ille puellam non posset abducere,
eam vocat in ius ipso Appio iudice.
Interea
missi nuncii ad Virginium properant. Is prima luce Romam advenit, cum
iam civitas in foro expectatione erecta staret. Virginius statim in
forum lacrymabundus et civium opem implorans filiam suam deducit. Appius
obstinatum gerens animum in tribunal ascendit, et Virginiam clienti
suo addixit. Tum pater, ubi nihil usquam auxilii vidit; "Quaeso, inquit,
Appi, ignosce patrio dolori, sine me filiam ultimo alloqui." Data venia,
pater filiam in secretum abducit. Ab lanio cultrum arripit, et pectus
puellae transfigit. Tum ferro sibi viam facit, et respersus cruore ad
exercitum profugit. Concitatus exercitus montem Aventinum occupavit;
decem tribunos militum creavit; decemviros magistratu se abdicare coegit,
eosque omnes aut morte aut exitio multavit: ipse Appius Claudius in
carcere necatus est.
364 ante J. C.
Fabius Ambustus
ex duabus filiabus maiorem Aulo Sulpitio patricio, minorem Licinio
Stoloni plebeio, coniugem dedit. Aulus Sulpitius tribunus militum
erat potestate consulari. Cum in eius domo sorores Fabiae inter se
tempus sermonibus tererent, forte incidit ut Sulpitius de foro domum
se reciperet, et eius lictor forem, ut mos est, virga percuteret;
minor Fabia moris eius insueta id expavit: risus sorori fuit miranti
sororem id ignorare. Confusam eam cum pater vidisset, sciscitanti
confessa est eam esse causam doloris, quod viro plebeio iuncta esset.
Consolatur filiam Ambustus, polliceturque eosdem honores domi propediem
visuram quos apud sororem videat. Inde consilia inire coepit cum genero,
qui, ubi tribunatum plebis aggressus est, legem tulit ut alter consul
ex plebe crearetur. Lex resistentibus patribus lata tamen est, et
primus Licinius Stolo consul e plebe factus.
393 ante J. C.
Cum Marcus Furius
Camillus urbem Falerios obsideret, ludi magister plurimos et nobilissimos
inde pueros, velut ambulandi gratia, eductos, in castra Romanorum
perduxit: quibus Camillo traditis, non erat dubium quin Falisci, deposito
bello, sese Romanis dedituri essent; sed Camillus perfidiam proditoris
detestatus: "Non ad similem tui inquit, venisti; sunt belli sicut
et pacis iura: arma habemus, non adversus eam aetatem cui etiam captis
urbibus parcitur, sed adversus armatos qui castra Romana oppugnaverunt."
Denudari deinde ludi magistrum iussit, eum manibus post tergum alligatis
in urbem reducendum pueris tradidit, virgasque eis dedit, quibus euntem
verberarent. Statim Falisci, beneficio magis quam armis victi, portas
Romanis aperuerunt.
Camillus post
multa in patriam merita iudicio populi damnatus exsulatum abiit. Urbe
egrediens ab Diis precatus esse dicitur, ut si innoxio sibi ea iniuria
fieret, desiderium sui facerent ingratae patriae quamprimum: neque
multo postea res evenit. Nam Galli Senones Clusium Etruriae oppidum
obsederunt. Clusini novo bello exterriti ab Romanis auxilium petierunt.
Missi sunt Roma tres legati, qui Gallos monerent ut ab oppugnatione
desisterent. Ex his legatis unus contra ius gentium in aciem processit,
et ducem Senonum interfecit. Qua re commoti Galli, petitis in deditionem
legatis nec impetratis, ad urbem venerunt et exercitum Romanum apud
Alliam fluvium ceciderunt die decimo sexto calendas augusti: qui dies
inter nefastos relatus, Alliensis dictus est.
Galli victores
paulo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. Postquam hostes
adesse nunciatum est, iuventus Romana duce Manlio in arcem conscendit;
seniores vero domos ingressi adventum Gallorum obstinato ad mortem
animo expectabant. Qui inter eos curules magistratus gesserant, ornati
honorum insignibus in vestibulis aedium eburneis sellis insedere ut
cum venisset hostis, in sua dignitate morerentur. Interim Galli domos
patentes ingressi vident viros ornatu et vultus maiestate Diis simillimos:
cum Galli ad eos, veluti simulacra, conversi starent, unus ex his
senibus dicitur Gallo barbam suam permulcenti scipionem eburneum in
caput incussisse. Iratus Gallus eum occidit: ab eo initium caedis
ortum est. Deinde caeteri omnes in sedibus suis trucidati sunt.
Galli deinde
impetum facere in arcem statuunt. Primo, militem qui tentaret viam
praemiserunt. Tum nocte sublustri sublevantes invicem et trahentes
alii alios in summum saxum evaserunt, tanto silentio ut non solum
custodes fallerent, sed ne canes quidem, sollicitum animal, excitarent.
Anseres non fefellere, quibus in summa inopia Romani abstinuerant,
quia aves erant Iunoni sacrae; quae res Romanis saluti fuit. Namque
clangore anserum alarumque crepitu excitus, Manlius vir bello egregius,
caeteros ad arma vocans Gallos ascendentes deiecit: unde mos iste
incessit ut solemni pompa, canis in furca suffixus feratur; anser
vero velut triumphans in lectica et veste stragula gestetur.
Tunc consensu
omnium placuit ab exilio Camillum acciri; missi igitur ad eum legati
ipseque dictator absens dictus est. Interim fames utrumque exercitum
urgebat: at, ne Galli putarent Romanos ea necessitate ad deditionem
cogi, multis locis de Capitolio panis iactatus est in hostium stationes.
Ea re adducti sunt Galli ut haud magna mercede obsidionem relinquerent.
Pactum est pretium mille pondo auri. Nondum omni auro appenso Camillus
dictator intervenit, collectis Romani exercitus reliquiis; auferri
aurum de medio iubet, denunciatque Gallis ut se ad proelium expediant.
Instruit deinde aciem, et Gallos internecione occidit. Ne nuncius
quidem cladis relictus est. Dictator, recuperata ex hostibus patria,
triumphans urbem ingressus est, et a militibus parens patriae, conditorque
alter urbis appellatus est.
360 ante J. C.
Titus Manlius
ob ingenii et linguae tarditatem a patre rus relegatus fuerat. Cum
audisset patri diem dictam esse a Pomponio tribuno plebis, cepit consilium
rudis quidem et agrestis animi, sed pietate laudabile. Cultro succinctus
mane in urbem, atque a porta confestim ad Pomponium pergit: introductus
cultrum stringit, et super lectum Pomponii stans, se eum transfixurum
minatur, nisi ab incoepta accusatione desistat. Pavidus tribunus,
quippe qui cerneret ferrum ante oculos micare, accusationem demisit.
Ea res adolescenti honori fuit, quod animum eius acerbitas paterna
a pietate non avertisset, ideoque eodem anno tribunus militum factus
est.
Cum postea Galli
ad tertium lapidem trans Anionem fluvium castra posuissent, exercitus
Romanus ab urbe profectus est, et in citeriore ripa fluvii constitit.
Pons in medio erat: tunc Gallus eximii corporis magnitudine in vacuum
pontem processit, et quam maxima voce potuit: "Quem nunc, inquit,
Roma fortissimum habet, is procedat ad pugnam, ut eventus ostendat
utra gens bello sit melior" Diu inter primores iuvenum Romanorum silentium
fuit. Tum Titus Manlius ex statione ad imperatorem pergit: "Iniussu
tuo, inquit, imperator, extra ordinem nunquam pugnaverim, non, si
certam victoriam videam. Si tu permittis, volo isti belluae ostendere
me ex ea familia ortum esse, quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deturbavit".
Cui imperator: "Macte virtute, inquit, Tite Manli, esto: perge, et
nomen Romanum invictum praesta."
Armant deinde
iuvenem aequales: scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem
pugnam habili. Expectabat eum Gallus stolide laetus et linguam ab
irrisu exerens. Ubi constitere inter duas acies, Gallus ensem cum
ingenti sonitu in arma Manlii deiecit. Manlius vero insinuavit sese
inter corpus et arma Galli, atque uno et altero ictu ventrem transfodit:
iacenti torquem detraxit, quem cruore respersum collo circumdedit
suo. Defixerat pavor cum admiratione Gallos; Romani alacres obviam
militi suo progrediuntur, et gratulantes laudantesque ad imperatorem
perducunt. Manlius inde Torquati nomen accepit.
Idem
Manlius, postea consul factus bello Latino ut disciplinam militarem
restitueret, edixit ne quis extra ordinem in hostes pugnaret. Forte
filius eius accessit prope stationem hostium: is qui Latino equitatui
praeerat ubi consulis filium agnovit, "Visne, inquit, congredi mecum
ut singularis proelii eventu cernatur quantum eques Latinus Romano praestet?"
Movit ferocem animum iuvenis seu ira, seu detractandi certaminis pudor.
Oblitus itaque imperii paterni in certamen ruit, et Latinum ex equo
excussum transfixit, spoliisque lectis in castra ad patrem venit. Extemplo
filium aversatus consul milites classico advocat: qui postquam frequentes
convenere "Quandoquidem inquit, tu, fili, contra imperium consulis pugnasti
oportet ut disciplinam poena tua restituas. Triste exemplum, sed in
posterum salubre iuventuti eris. "I, lictor, deliga ad palum." Metu
omnes obstupuere; sed postquam cervice caesa fusus est cruor, in questus
et lamenta erupere. Manlio Romam redeunti seniores tantum obviam exierunt:
iuventus et tunc eum et omni deinde vita exsecrata est.
337 ante J. C.
Decius sub Valerio
consule tribunus militum fuit. Cum exercitus Romanus in angustiis
clausus esset, Decius conspexit editum collem imminentem hostium castris.
Accepto praesidio verticem occupavit, hostes terruit, et spatium consuli
dedit ad subducendum agmen in aequiorem locum. Ipse intempesta nocte
per medias hostium custodias somno oppressas incolumis evasit. Quare
ab exercitu donatus est corona civica, quae dabatur ei qui obsidione
cives liberasset. Consul fuit bello Latino cum Manlio Torquato. Tunc
cum utrique consuli somnio obvenisset eum populum victorem fore, cuius
dux in proelio cecidisset, convenit inter eos, ut is cuius cornu in
acie laboraret, Diis se Manibus devoveret: inclinante sua parte, Decius
se et hostes Diis Manibus devovit. Armatus in equum insiluit, ac se
in medios hostes immisit. Corruit obrutus telis, et victoriam suis
reliquit.
346 ante J. C.
Bello Gallico,
cum Romani in stationibus quieti tempus tererent, Gallus quidam magnitudine
atque armis insignis ante alios progressus est; quatiensque scutum
hasta, cum silentium fecisset, unum e Romanis per interpretem provocavit,
qui secum ferro decerneret. Marcus erat Valerius tribunus militum
adolescens, qui prius sciscitatus consulis voluntatem, in medium armatus
processit: tunc res visu mirabilis accidisse fertur; nam cum iam manum
consereret Valerius, repente in galea eius corvus insedit in hostem
versus. Ales non solum captam semel sedem tenuit, sed quotiescumque
certamen initum est, levans se alis, os oculosque Galli rostro et
unguibus appetiit. Hostem territum talis prodigii visu, oculisque
simul ac mente turbatum Valerius obtruncat. Corvus e conspectu elatus
orientem petit. Inde Valerius Corvinus dictus est.
Valerius
Corvinus annos tres et viginti natus consul creatus, Samnites bis proelio
fudit. Non alias dux militi carior fuit, quia nullus militi familiarior.
Omnia inter infimos militum munia haud gravate obibat. In ludo etiam
militari, cum velocitatis viriumque certamina inter se aequales ineunt,
Valerius ipse cum eis certabat, nec quemquam aspernabatur parem qui
se offerret. Semper comis et eodem vultu seu vinceret, seu vinceretur.
Cum postea in exercitu orta esset gravis seditio, parsque militum a
caeteris defecisset, et ducem sibi fecisset, adversus eos Valerius dictator
missus est: qui ubi in conspectum venit, benigne milites allocutus,
extemplo omnium iras permulsit, seditionemque compressit: adeo hominum
animos conciliat comitas affabilitasque sermonis!
320 ante J. C.
Spurius Posthumius
consul cum bellum adversus Samnites gereret, a Pontio Thelesino duce
hostium in insidias inductus est: is namque simulatos transfugas misit
qui Romanos monerent Luceriam Apuliae urbem a Samnitibus obsideri.
Non erat dubium quin Romani Lucerinis bonis ac fidelibus sociis opem
ferrent. Luceriam duae viae ducebant, altera longior et tutior, altera
brevior et periculosior. Festinatio breviorem elegit. Itaque cum in
insidias venissent, qui locus Furculae Caudinae vocabatur, et fraus
hostilis apparuisset, retro viam qua venerant repetunt; at eam hostium
praesidio clausam inveniunt: sistunt igitur gradum, et omni spe evadendi
adempta, intuentes alii alios diu immobiles silent; deinde erumpunt
in querelas adversus duces, quorum temeritate in eum locum erant adducti.
Ita noctem tum cibi, tum quietis immemores traduxerunt.
Nec Samnites
ipsi quid sibi faciendum in re tam laeta sciebant. Pontius accitum
patrem Herennium rogavit quid fieri placeret. Is, ubi audivit inter
duos saltus clausum esse exercitum Romanum, dixit aut omnes esse occidendos,
ut vires frangerentur, aut omnes dimittendos esse incolumes, ut beneficio
obligarentur. Neutra sententia accepta fuit: interea Romani necessitate
victi legatos mittunt qui pacem petant. Pax concessa est ea lege ut
omnes sub iugum traducerentur. Itaque paludamenta consulibus detracta,
ipsique primi sub iugum missi, deinde singulae legiones: circumstabant
armati hostes exprobrantes illudentesque. Romanis e saltu egressis
lux ipsa morte tristior fuit: pudor fugere colloquia et coetus hominum
cogebat. Sero Romam ingressi sunt et se in suis quisque aedibus abdiderunt.
Deliberante senatu
de pace Caudina, Posthumius sententiam dicere iussus:"Turpi sponsione,
inquit, qua me obstrinxi, non tenetur populus Romanus, quando eius
iniussu facta est; nec quidquam ex ea praeter corpus meum debetur
Samnitibus. Iis dedite me nudum vinctumque: in me unum saeviant; exsolvam
religione populum." Senatus hanc animi magnitudinem admiratus Posthumium
laudavit, eiusque sententiam secutus est. Traditus est igitur Posthumius
fecialibus, qui eum ad Samnites ducerent. Vestis ei detracta; manus
post tergum vinctae sunt; cumque apparitor, verecundia maiestatis,
Posthumium laxe vinciret: " Quin tu, inquit ipse Posthumius, adducis
lorum, ut iusta fiat deditio?" Tum ubi in coetum Samnitium venit,
facta deditione, Posthumius fecialis femur genu, quanta potuit vi
percussit et clara voce ait se Samnitem civem esse, illum legatum:
fecialem a se contra ius gentium violatum; eo iustius bellum adversus
Samnites fore. Accepta non fuit Samnitibus ista deditio, Posthumiusque
in castra Romana inviolatus rediit.
323 ante J. C.
Lucius Papirius,
cum dictatorem se adversis ominibus contra Samnites profectum esse
sensisset, ad auspicia repetenda Romam regressus est, ac prius Quinto
Fabio magistro equitum edixit ut sese loco teneret neu absente se
manum cum hoste consereret. Fabius post dictatoris profectionem, opportunitate
ductus acie cum Samnitibus conflixit. Neque melius res geri potuisset,
si adfuisset dictator. Non miles duci, non dux militi defuit. Viginti
milia hostium eo die caesa traduntur. Haud multo post dictator advenit
plenus minarum iraeque. Statim advocata concione spoliari magistrum
equitum, virgasque ac secures expediri iussit. Tum Fabius militum
fidem implorare coepit. Clamor in tota concione est ortus: alibi preces,
alibi minae audiebantur. Itaque res in posterum diem est dilata.
Magister
equitum noctu clam ex castris Romam profugit, quem dictator ipse secutus
est. Vocato senatu iterata contentio est; prehendi Fabium Papirius iussit.
Tum Fabii pater ad populum provocavit. Populus Romanus ad preces et
obtestationem versus, oravit dictatorem ut veniam adolescentiae Fabii
daret. Ipse adolescens eiusque pater procumbere ad genua dictatoris
coeperunt, iramque deprecari. Tot precibus cessit Papirius. Is fuit
vir non animi solum vigore, sed etiam corporis viribus excellens. Praecipua
pedum pernicitas inerat, quae cognomen etiam dedit. Idem comis et iocorum
studiosus. Quadam die inambulans ante tabernaculum, praetorem Praenestinum,
qui per timorem segnius suos in proelium duxerat, vocari iussit, et
postquam eum graviter increpuit: "Lictor, expedi, inquit, secures,"
et cum praetorem vidisset metu mortis attonitum: "Agedum, lictor, inquit,
exscinde radicem hanc incommodam ambulantibus." Deinde praetorem mulcta
dicta dimisit.
PUBLIUS
VALERIUS LAEVINUS
282 ante J. C.
Tarentinis quod
Romanorum legatis iniuriam fecissent, bellum indictum est. Quibus
auxilio venit Pyrrhus, rex Epirotarum qui genus ab Achille ducebat.
Contra Pyrrhum missus est consul Laevinus, qui, cum exploratores regis
cepisset, iussit eos per castra Romana circumduci, tumque incolumes
dimitti, ut ea quae vidissent Pyrrho renuntiarent. Mox commissa pugna,
cum iam hostes pedem referrent, rex elephantos in Romanorum agmen
agi iussit; tuncque mutata est proelii fortuna. Romanos vastorum corporum
moles, terribilisque superadstantium armatorum species turbavit. Equi
etiam ad conspectum et odorem belluarum exterriti, sessores aut excutiebant,
aut secum in fugam abripiebant. Nox proelio finem fecit.
Pyrrhus captivos
Romanos summo honore habuit; occisos sepelivit, quos cum adverso vulnere
et truci vultu etiam mortuos iacere cerneret, manus ad coelum tulisse
dicitur cum hac voce: "Ego talibus viris brevi orbem terrarum subegissem."
Deinde ad urbem Romam magnis itineribus contendit: omnia igne et ferro
vastavit, ad vicesimum ab urbe lapidem castra posuit. Pyrrho obviam
venit Laevinus cum novo exercitu; quo viso rex ait sibi eamdem adversus
Romanos esse fortunam, quam Herculi adversus hydram, cui tot capita
renascebantur, quot praecisa fuerant: deinde in Campaniam se recepit;
missos a senatu de redimendis captivis legatos honorifice excepit;
captivos sine pretio reddidit, ut Romani, cognita iam eius virtute,
cognoscerent etiam liberalitatem.
Erat Pyrrho utpote
magno et forti viro mitis ac placabilis animus. Solet enim magni animi
comes esse clementia: eius humanitatem experti sunt Tarentini: ii
scilicet, cum sero intellexissent se pro socio dominum accepisse,
sortem suam liberis vocibus querebantur, et de Pyrrho multa temere
effutiebant, maxime ubi vino incaluerant. Itaque arcessiti ad regem
sunt nonnulli, qui de eo in convivio proterve locuti fuerant; sed
periculum simplex confessio culpae discussit. Nam cum rex percontatus
fuisset an ea, quae ad aures suas pervenerant, dixissent: "Et haec
diximus, inquiunt, rex; et nisi vinum defecisset, longe plura et graviora
dicturi fuimus." Pyrrhus qui malebat vini, quam hominum eam culpam
videri, subridens eos dimisit.
Pyrrhus igitur,
cum putaret sibi gloriosum fore pacem et foedus cum Romanis post victoriam
facere, Romam misit legatum Cineam, qui pacem aequis conditionibus
proponeret. Erat is regi familiaris magnaque apud eum gratia valebat.
Dicere solebat Pyrrhus se plures urbes Cineae eloquentia, quam armorum
vi, expugnasse. Cineas tamen regiam cupiditatem non adulabatur: nam
cum in sermone Pyrrhus ei sua consilia aperiret, dixissetque se velle
Italiam ditioni suae subiicere, respondit Cineas: "Superatis Romanis,
quid agere destinas, O rex?" Italiae vicina est Sicilia, inquit Pyrrhus,
nec difficile erit eam armis occupare. Tunc Cineas: " Occupata Sicilia,
quid postea acturus es?" Rex qui nondum Cineae mentem perspiciebat:
In Africam, inquit, traiicere mihi animus est. Pergit Cineas: "Quid
deinde, O rex?" Tum denique: Mi Cinea, ait Pyrrhus, nos quieti dabimus
dulcique otio fruemur. "Quin tu, respondit Cineas, isto otio iam nunc
frueris?"
Romam
itaque venit Cineas, et domos principum cum ingentibus donis circumibat.
Nusquam vero receptus est. Non a viris solum, sed et a mulieribus spreta
eius munera. Introductus deinde in curiam, cum regis virtutem propensumque
in Romanos animum verbis extolleret, et de conditionum aequitate dissereret,
sententia senatus ad pacem et foedus faciendum inclinabat; tum Appius
Claudius senex et caecus in curiam lectica deferri se iussit, ibique
gravissima oratione pacem dissuasit: itaque responsum Pyrrho a senatu
est eum, donec Italia excessisset, pacem cum Romanis habere non posse.
Senatus quoque vetuit captivos omnes, quos Pyrrhus reddiderat, ad veterem
statum redire priusquam bina hostium spolia retulissent. Quare legatus
ad regem reversus est: a quo cum Pyrrhus quaereret qualem Romam comperisset,
respondit urbem sibi templum senatum vero consessum regum esse visum.
278 ante J. C.
Caius Fabricius
unus fuit ex legatis qui ad Pyrrhum de captivis redimendis venerant.
Cuius postquam audivit Pyrrhus magnum esse apud Romanos nomen ut viri
boni et bello egregii, sed admodum pauperis, eum prae caeteris benigne
habuit, eique munera atque aurum obtulit. Omnia Fabricius repudiavit.
Postero die cum illum Pyrrhus vellet exterrere conspectu subito elephantis,
imperavit suis ut bellua post aulaeum admoveretur Fabricio secum colloquenti.
Quod ubi factum est, signo dato remotoque aulaeo repente bellua stridorem
horrendum emisit, et proboscidem super Fabricii caput suspendit. At
ille placidus subrisit, Pyrrhoque dixit: "Non me hodie magis tua commovet
bellua, quam heri tuum aurum pellexit."
Fabricii virtutem
admiratus Pyrrhus, illum secreto invitavit ut patriam desereret, secumque
vellet vivere, quarta etiam regni sui parte oblata; cui Fabricius
respondit: "Si me virum bonum iudicas, cur me vis corrumpere? Sin
vero malum, cur me ambis?" Anno interiecto, omni spe pacis inter Pyrrhum
et Romanos conciliandae ablata, Fabricius consul factus, contra eum
missus est. Cumque vicina castra ipse et rex haberent, medicus regis
nocte ad Fabricium venit, eique pollicitus est, si praemium sibi proposuisset,
se Pyrrhum veneno necaturum. Hunc Fabricius vinctum reduci iussit
ad dominum, et Pyrrho dici quae contra caput eius medicus spopondisset.
Tunc rex admiratus eum dixisse fertur: Ille est Fabricius qui difficilius
ab honestate, quam sol a suo cursu posset averti."
Cum Fabricius
apud Pyrrhum legatus esset, Cineam audivit narrantem esse quemdam
Athenis, qui se sapientem profiteretur, eumdemque dicere omnia quae
faceremus ad voluptatem esse referenda. Tunc Fabricium exclamasse
ferunt: " Utinam id hostibus nostris persuadeatur, quo facilius vinci
possint, cum se voluptatibus dederint!" Nihil magis ab eius vita alienum
quam voluptas et luxus. Tota eius supellex argentea salino uno constabat,
et patella ad usum sacrorum, quae tamen ipsa corneo pediculo sustinebatur.
Cenabat ad focum radices et herbas, quas in agro repurgando vulserat,
cum legati a Samnitibus ad eum venerunt, magnamque ei pecuniam obtulerunt;
quibus respondit: " Quandiu cupiditatibus imperare potero, nihil mihi
ista pecunia opus erit: hanc ad illos reportate qui ea indigent."
Caius
Fabricius cum Rufino viro nobili simultatem gerebat ob morum dissimilitudinem,
cum ille pecuniae contemptor esset, hic vero avarus et furax existimaretur.
Quia tamen Rufinus egregie fortis ac bonus imperator erat, magnumque
et grave bellum imminere videbatur, Fabricius auctor fuit, ut Rufinus
consul crearetur: cumque is deinde Fabricio gratias ageret, quod se
homo inimicus consulem fecisset: "Nihil est, inquit Fabricius, quod
mihi gratias agas, si malui compilari quam venire." Eumdem postea Fabricius
censor factus senatu movit, quod argenti facti decem pondo haberet.
Fabricius omnem vitam in gloriosa paupertate exegit, adeoque inops decessit,
ut unde dos filiarum expediretur non reliquerit. Senatus patris sibi
partes desumpsit, et datis ex communi aerario dotibus eas collocavit.
275 ante J. C.
Manius Curius
contra Samnites profectus eos ingentibus proeliis vicit. Romam regressus
in contione ait : "Tantum agri cepi, ut solitudo futura fuerit, nisi
tantum hominum cepissem: tantum porro hominum cepi, ut fame perituri
fuerint, nisi tantum agri cepissem." Ex tam opulenta victoria, adeo
ditari noluit, ut cum a malevolis interversae pecuniae argueretur,
gutto ligneo, quo uti ad sacrificia consueverat, in medium prolato
iuraverit se nihil amplius de praeda hostili in domum suam intulisse.
Legatis Samnitum aurum offerentibus, cum ipse rapas in foco torreret,
"Malo, inquit, haec in fictilibus meis esse, et aurum habentibus imperare."
Agri captivi septena iugera populo viritim divisit: cumque ei senatus
iugera quinquaginta assignaret, plus accipere noluit, quam singulis
fuerat datum, dixitque malum esse civem, cui non idem quod aliis satis
esse posset.
Postea Curius
consul creatus adversus Pyrrhum missus est: cumque ea de causa delectum
haberet, et iuniores taedio belli nomina non darent, coniectis in
sortem omnibus tribubus, primum nomen urna extractum citari iussit.
Cum adolescens non responderet, bona eius hastae subiecit. Tunc ille
ad tribunos plebis cucurrit, de iniuria sibi facta graviter querens,
eorumque opem implorans. At Curius et bona eius et ipsum quoque vendidit,
dixitque non esse reipublicae opus eo cive qui parere nesciret: neque
tribuni plebis adolescenti auxilio fuerunt; posteaque res in consuetudinem
abiit, ut delectu rite acto qui militiam detractaret, in servitutem
venderetur. Hoc terrore caeteri adacti nomina promptius dederunt.
His copiis Curius
Pyrrhi exercitum cecidit, deque eo rege triumphavit. Insignem triumphum
fecerunt quatuor elephanti cum turribus suis tum primum Romae visi.
Victus rex in Epirum reversus est; sed relicto in urbe Tarentina praesidio
fidem sui reditus fecerat. Itaque cum bellum renovaturus putaretur,
Manium Curium iterum consulem fieri placuit; sed inopinata mors regis
Romanos metu liberavit. Pyrrhus enim, dum Argos oppugnat, urbem iam
ingressus, a iuvene quodam Argivo lancea leviter vulneratus est: mater
adolescentis anus paupercula cum aliis mulieribus e tecto domus proelium
spectabat; quae, cum vidisset Pyrrhum in auctorem vulneris sui magno
impetu ferri, periculo filii sui commota protinus tegulam corripuit,
et utraque manu in caput regis deiecit.
PRIMUM
BELLUM PUNICUM
263 ante J. C.
Appio Claudio
consule coeptum est primum adversus Poenos bellum. Cum Messanam Siciliae
urbem Carthaginienses et Hiero rex Syracusanus obsiderent, Appius
Claudius ad Messanam liberandam missus est. Consul primo ad explorandos
hostes nave piscatoria traiecit fretum inter Italiam et Siciliam interiectum.
Ad quem venerunt nuncii ab Hannone Poenorum duce, hortantes ad pacem
conservandam. Cum vero consul nullas conditiones admitteret, nisi
Poeni ab oppugnatione desisterent, iratus Hanno exclamavit se non
esse passurum Romanos vel manus in mari Siculo abluere. Non tamen
potuit prohibere quin Claudius in Siciliam legionem traduceret, et
Poenos Messana expelleret. Deinde Hiero apud Syracusas victus est.
Qui eo periculo territus Romanorum amicitiam petiit, et in eorum societate
postea constanter permansit.
260 ante J. C.
Caius Duilius
Poenos navali proelio primus devicit. Is cum videret naves Romanas
a Punicis velocitate superari, manus ferreas, quas corvos vocavere,
instituit. Ea machina Romanis magno usui fuit : nam iniectis illis
corvis hostilem navem apprehendebant, deinde superiecto ponte in eam
insiliebant, et gladio velut in pugna terrestri dimicabant; unde Romanis,
qui robore praestabant facilis victoria fuit. Inter pugnandum triginta
hostium naves captae sunt, tredecim mersae. Duilius victor Romam reversus
est, et primus navalem triumphum egit. Nulla victoria Romanis gratior
fuit, quod invicti terra iam etiam mari plurimum possent. Itaque Duilio
concessum est ut per omnem vitam praelucente funali et praecinente
tibicine a cena publice rediret.
Annibal
dux classis Punicae e navi, quae iam capienda erat, in scapham saltu
se demisit, et Romanorum manus effugit. Veritus autem ne in patria classis
amissae poenas daret, civium offensam astutia avertit: nam ex illa infelici
pugna priusquam cladis nuncius domum perveniret, quemdam ex amicis Carthaginem
misit; qui curiam ingressus: Vos, inquit, consulit Annibal, cum dux
Romanorum magnis copiis maritimis instructus advenerit, an cum eo confligere
debeat? Acclamavit universus senatus: Non est dubium quin confligendum
sit. Tum ille: Fecit, inquit, et victus est. Ita non potuerunt factum
damnare quod ipsi fieri debuisse iudicaverant. Sic Annibal victus crucis
supplicium effugit: nam eo poenae genere dux, re male gesta, apud Poenos
afficiebatur.
258 ante J. C.
Attilius Calatinus
consul paucis navibus magnam Poenorum classem superavit: sed postea
cum temere exercitum in vallem iniquam duxisset, ab hostibus circumventus
est. Romanos eximia virtus Calpurnii tribuni militum servavit. Is
enim ad consulem accessit eique: Censeo, inquit, iubeas milites quadringentos
ire ad hanc rupem inter medios hostes editam atque asperam, eamque
occupare. Futurum enim profecto est ut hostes properent ad occursandum
nostris militibus, atque ita circa eam rupem atrox pugna fiat: at
tu interea tempus habebis exercitus ex loco infesto educendi. Alia
nisi haec salutis via nulla est. Respondit consul: Fidum quidem et
providum hoc consilium videtur; sed quisnam erit qui ducat quadringentos
illos milites ad eum locum? Si alium, inquit Calpurnius, neminem reperis,
me ad hoc consilium perficiendum uti potes. Ego hanc tibi et reipublicae
animam do.
Consul tribuno
gratias egit et quadringentos milites dedit. Quos Calpurnius admonens
quem in locum deduceret, et quo consilio: Moriamur, inquit, commilitones,
et morte nostra eripiamus ex obsidione circumventas legiones. Omnes
nulla spe evadendi, sed amore laudis accensi proficiscuntur. Mirati
sunt primo hostes eam militum manum ad se venire. Deinde ubi cognitum
est eos ad illam rupem obtinendam iter intendere, adversus illos arma
verterunt. Romani repugnant: fit proelium diu anceps. Tandem superat
multitudo: quadringenti omnes perfossi gladiis aut missilibus operti
cadunt. Consul interim, dum ea pugna fit, se in loca edita et tuta
subducit.
Virtuti par fuit
Calpurnii fortuna: nam ita evenit ut, cum multis locis saucius factus
esset, nullum tamen in capite vulnus acciperet. Inter mortuos multis
confossus vulneribus, sed adhuc spirans inventus est: convaluit, saepeque
postea operam reipublicae strenuam navavit. Ei merces egregii facinoris
data est corona graminea, qua nulla nobilior corona fuit in praemium
virtutis bellicae apud populum terrarum principem, et quae ab universo
exercitu servato decerni solebat.
267 ante J. C.
Marcus Regulus
Poenos magna clade affecit. Tunc ad eum Hanno Carthaginiensis venit
quasi de pace acturus, sed revera ut tempus traheret, donec novae
copiae ex Africa advenirent. Is ubi ad consulem accessit, exortus
est clamor, auditaque vox: Idem huic faciendum esse quod paucis ante
annis Cornelio Romano a Poenis factum fuerat. Cornelius porro per
fraudem veluti in colloquium evocatus a Poenis comprehensus fuerat,
et in vincula coniectus. Iam Hanno timere incipiebat, sed periculum
callido dicto avertit. Hoc vos, inquit, si feceritis, nihilo eritis
Afris meliores. Consul tacere iussit eos qui par pari referri volebant,
et conveniens gravitati Romanae responsum dedit: Isto te metu, Hanno,
fides Romana liberat. De pace non convenit, quia nec Poenus serio
agebat, et consul victoriam quam pacem malebat.
Regulus deinde
in Africam primus Romanorum ducum traiecit. Clypeam urbem et trecenta
castella expugnavit: neque cum hominibus tantum, sed etiam cum monstris
dimicavit. Nam cum apud flumen Bagradam castra haberet, anguis mirae
magnitudinis exercitum Romanum vexabat: multos milites ingenti ore
corripuit; plures caudae verbere elisit; nonnullos ipso pestilentis
halitus afflatu exanimavit. Neque is telorum ictu perforari poterat;
quippe qui durissima squamarum lorica omnia tela facile repelleret.
Confugiendum fuit ad machinas, et advectis balistis, tanquam arx quaedam
munita deiiciendus hostis fuit. Tandem saxorum pondere oppressus iacuit;
sed cruore suo flumen et vicinam regionem infecit, Romanosque castra
movere coegit. Corium belluae centum et viginti pedes longum Romam
misit Regulus.
Regulo ob res
bene gestas imperium in annum proximum prorogatum est. Quod ubi cognovit
Regulus, scripsit senatui villicum suum in agello, quem septem iugerum
habebat, mortuum esse, et servum occasionem nactum aufugisse ablato
instrumento rustico, indeoque petere se ut sibi successor in Africam
mitteretur, ne deserto agro non esset unde uxor et liberi alerentur.
Senatus, acceptis litteris, res quas Regulus amiserat publica pecunia
redimi iussit: agellum colendum locavit, et alimenta coniugi ac liberis
praebuit. Regulus deinde crebris proeliis Carthaginiensium opes contudit,
eosque pacem petere coegit, quam cum Regulus nollet nisi durissimis
conditionibus dare, illi a Lacedaemoniis auxilium petierunt.
Lacedaemonii
Xanthippum virum belli peritissimum Carthaginiensibus miserunt, a
quo Regulus victus est ultima pernicie: duo tantum milia hominum ex
omni Romano exercitu remanserunt: Regulus ipse captus, et in carcerem
coniectus est. Deinde Romam de permutandis captivis dato iureiurando
missus est, ut, si non impetrasset, rediret ipse Carthaginem: qui
cum Romam venisset, inductus in senatum mandata exposuit, et primum
ne sententiam diceret recusavit, causatus se, quoniam in hostium potestatem
venisset, iam non esse senatorem. Iussus tamen sententiam aperire,
negavit esse utile captivos Poenos reddi, quia adolescentes essent
et boni duces, ipse vero iam confectus senectute: cuius cum valuisset
auctoritas, captivi retenti sunt.
Regulus deinde
cum retineretur a propinquis et amicis, tamen Carthaginem rediit:
neque vero tunc ignorabat se ad crudelissimum hostem et ad exquisita
supplicia proficisci; sed iusiurandum conservandum putavit. Reversum
Carthaginienses omni cruciatu necaverunt: palpebris enim resectis
aliquandiu in loco tenebricoso tenuerunt; deinde cum sol esset ardentissimus,
repente eductum intueri coelum coegerunt; postremo in arcam ligneam
incluserunt, in qua undique clavi praeacuti eminebant. Ita dum fessum
corpus, quocumque inclinaret, stimulis ferreis confoditur, vigiliis
et dolore continuo extinctus est. Hic fuit Atilii Reguli exitus ipsa
quoque vita, licet per maximam gloriam diu acta, clarior et illustrior.
250 ante J. C.
Appius Claudius
vir stultae temeritatis, consul adversus Poenos profectus est. Priorum
ducum consilia palam reprehendebat, seque, quo die hostem vidisset,
bellum perfecturum esse iactitabat. Antequam navale proelium committeret,
auspicia habuit: cumque pullarius ei nunciasset pullos non exire e
cavea neque vesci, irridens iussit eos in aquam mergi, ut saltem biberent,
quoniam esse nollent. Quo facto militum animos vana religio incessit:
commisso deinde proelio, magna clades a Romanis accepta est; quorum
octo milia caesa sunt, viginti milia capta. Quare Claudius a populo
condemnatus est: ea res calamitati fuit etiam Claudiae consulis sorori;
nam cum illa a ludis publicis rediens turba premeretur, dixit: Utinam
frater meus viveret, classemque iterum duceret, significans optare
se ut nimis magna civium frequentia minueretur. Ob istam vocem impiam
Claudia quoque damnata est.
242 ante J. C.
Caius Lutatius
consul finem primo bello Punico imposuit. Ei in Siciliam advenienti
nunciatum est maximam classem Poenorum ex Africa venire: erant autem
quadringentae naves onustae commeatu quem ad exercitum portabant,
cui in Sicilia praeerat Amilcar Carthaginiensis. Dux classis Hanno
nobilis Poenus cui animus erat naves onere levare, easque deinde acceptis
ab Amilcare delectis viris complere. At Lutatius optimum ratus praevertere
Hannonis adventum, et cum classe gravi suisque oneribus impedita confligere,
adversus eum ad Aegates insulas cursum intendit: nec longa fuit victoriae
mora; nam omnes Carthaginiensium naves brevi aut captae aut depressae
sunt. Ingens fuit praeda: Poeni victi pacem postularunt, quae eis
hac conditione concessa est, ut omnibus insulis quae sunt inter Italiam
et Africam decederent, et certum populo Romano vectigal per viginti
annos penderent.
SECUNDUM
BELLUM PUNICUM
218 ante J. C.
Annibal, Amilcaris
filius, novem annos natus, a patre aris admotus, odium in Romanos
perenne iuravit. Quae res maxime videtur concitasse secundum bellum
Punicum. Nam, Hamilcare mortuo, Annibal causam belli quaerens, Saguntum,
urbem Romanis foederatam, evertit. Quapropter Roma missi sunt Carthaginem
legati, qui populi Romani querimonias deferrent, et Annibalem mali
auctorem sibi dedi postularent. Tergiversantibus Poenis, Quintus Fabius
legationis princeps, sinu ex toga facto: Hic ego, inquit, porto bellum
pacemque; utrum placet, sumite. Poenis bellum succlamantibus, Fabius,
excussa toga, bellum dare se dixit. Poeni accipere se responderunt,
et quo acciperent animo, eodem se gesturos.
Annibal, superatis
Pyrenaei et Alpium iugis, in Italiam venit. Publium Scipionem apud
Ticinum amnem, Sempronium apud Trebiam, Flaminium apud Trasimenurn
profligavit. Adversus hostem toties victorem missus, Quintus Fabius
dictator, Annibalis impetum mora fregit; namque pristinis edoctus
cladibus, belli rationem mutavit. Per loca alta exercitum ducebat,
neque ullo loco fortunae se committebat: castris, nisi quantum necessitas
cogeret, tenebatur miles. Dux neque occasioni rei bene gerendae deerat,
si qua ab hoste daretur, neque ullam ipse hosti dabat. Frumentatum
exeunti Annibali opportunus aderat, agmen carpens, palantes excipiens.
Ita ex levibus proeliis superior discessit, militemque coepit minus
iam aut virtutis suae aut fortunae poenitere.
His artibus Annibalem
Fabius in agro Falerno incluserat; sed ille callidus sine ullo exercitus
detrimento se expedivit. Nempe arida sarmenta boum cornibus alligavit,
eaque principio noctis incendit: metus flammae relucentis ex capite
boves velut stimulatos furore agebat. Hi ergo accensis cornibus per
montes, per silvas huc illuc discurrebant. Romani, qui ad speculandum
concurrerant, miraculo attoniti constiterunt: ipse Fabius insidias
esse ratus, militem extra vallum egredi vetuit. Interea Annibal ex
angustiis evasit. Dein Annibal, ut Fabio apud suos crearet invidiam,
agrum eius, omnibus circa vastatis, intactum reliquit; at Fabius omnem
ab se suspicionem propulsavit: nam eumdem agrum vendidit, eiusque
pretio captivos Romanos redemit.
Haud grata tamen
erat Romanis Fabii cunctatio; eumque pro cauto timidum, pro considerato
segnem vocitabant. Augebat invidiam Minucius magister equitum dictatorem
criminando illum in ducendo bello tempus terere, quo diutius in magistratu
esset, solusque et Romae et in exercitu imperium haberet. His sermonibus
accensa plebs dictatori magistrum equitum imperio aequavit. Quam iniuriam
aequo animo tulit Fabius, exercitumque suum cum Minucio divisit. Cum
postea Minucius temere proelium commisisset, ei periclitanti auxilio
venit Fabius. Cuius subito adventu compressus Annibal receptui cecinit,
palam confessus abs se Minucium, a Fabio se victum esse. Eum quoque
ex acie redeuntem dixisse ferunt: Nubes ista quae sedere in iugis
montium solebat, tandem cum procella imbrem dedit. Minucius periculo
liberatus Fabium, cui salutem debebat, patrem appellavit, eique deinceps
parere non abnuit.
Postea Annibal
Tarento per proditionem potitus est. In eam rem tredecim fere iuvenes
nobiles Tarentini conspiraverant. Hi nocte per speciem venandi urbe
egressi ad Annibalem, qui haud procul castra habebat, venerunt. Eos
laudavit Annibal, monuitque ut redeuntes pascentia Carthaginiensium
pecora ad urbem agerent, et praedam veluti ex hoste factam praefecto
et custodibus portarum donarent. Id iterum saepiusque ab iis factum,
eoque consuetudinis adducta res est, ut quocumque noctis tempore dedissent
signum, porta urbis aperiretur. Tunc Annibal eos nocte media cum decem
millibus hominum delectis secutus est. Ubi portae appropinquarunt,
nota iuvenum vox vigilem excitavit. Duo primi inferebant aprum vasti
corporis. Vigil incautus, dum belluae magnitudinem miratur, venabulo
occisus est. Ingressi Poeni caeteros vigiles sopitos obtruncant. Tum
Annibal cum suo agmine ingreditur. Romani passim trucidantur. Livius
Salinator Romanorum praefectus, cum iis, qui caedi superfuerant, in
arcem confugit.
Profectus igitur
Fabius ad recipiendum Tarentum, urbem obsidione cinxit. Romanos plurimum
adiuvit res levis momenti. Praefectus praesidii Tarentini deperiebat
amore mulierculae cuius frater in exercitu Fabii erat. Miles, iubente
Fabio, pro perfuga Tarentum transiit, ac per sororem praefecto conciliatus,
eum ad tradendam urbem perpulit. Fabius vigilia prima accessit ad
eam partem muri quam praefectus custodiebat. Eo adiuvante, Romani
muros inscenderunt. Inde proxima porta refracta Fabius cum exercitu
intravit. Annibal, audita Tarenti oppugnatione, ad opem ferendam festinavit;
cumque ei esset nunciatum urbem captam esse: Et Romani, inquit, suum
Annibalem habent: eadem, qua ceperamus, arte Tarentum amisimus. Cum
postea Livius Salinator coram Fabio gloriaretur quod arcem Tarentinam
retinuisset, diceretque eum sua opera Tarentum recepisse: Certe, respondit
Fabius, Tarentum nunquam recepissem nisi tu perdidisses.
Quintus Fabius
iam senex filio suo consuli legatus fuit; cumque in eius castra veniret,
filius obviam patri progressus est; duodecim lictores pro more anteibant.
Equo vehebatur senex, nec appropinquante consule descendit. Iam ex
lictoribus undecim verecundia paternae maiestatis taciti praeterierant.
Quod cum consul animadvertisset, proximum lictorem iussit inclamare
Fabio patri ut ex equo descenderet. Pater tum desiliens: Non ego,
fili, inquit, tuum imperium contempsi, sed experiri volui an scires
consulem agere. Ad summam senectutem vixit Fabius Maximus, dignus
tanto cognomine. Cautior quam promptior habitus est; sed insita eius
ingenio prudentia, bello quod tum gerebatur, aptissima erat. Nemini
dubium est quin rem Romanam cunctando restituerit.
PAULUS
AEMILIUS ET TERENTIUS VARRO
216 ante J. C.
Annibal in Apuliam
pervenerat. Adversus eum Roma profecti sunt duo consules Paulus Aemilius
et Terentius Varro. Paulo solers Fabii cunctatio magis placebat. Varro
autem ferox et temerarius acriora sequebatur consilia. Ambo apud vicum,
qui Cannae appellabatur, castra posuerunt. lbi insitam Varronis temeritatem
fortuna aliquo levium proeliorum successu aluerat: itaque invito collega
aciem instruxit et signum pugnae dedit. Victus caesusque est Romanus
exercitus. Nusquam graviori vulnere afflicta est respublica. Paulus
Aemilius telis obrutus cecidit: quem cum media in pugna oppletum cruore
conspexit quidam tribunus militum: Cape, inquit, hunc equum, et fuge,
Aemili. Quin tu potius, respondit Paulus, abi, nuncia patribus ut
urbem muniant, ac priusquam hostis victor adveniat, praesidiis firment:
tu me patere in hac militum meorum strage expirare. Alter consul cum
paucis equitibus fugit.
Annibali victori
cum caeteri gratularentur, suaderentque ut quietem ipse sumeret, et
fessis militibus daret, unus ex eius praefectis Maharbal, minime cessandum
ratus, Annibalem hortabatur ut statim Romam pergeret, die quinto victor
in Capitolio epulaturus. Cumque Annibali illud consilium non probaretur,
Maharbal adiecit: Vincere scis, Annibal, sed victoria uti nescis.
Mora huius diei satis creditur saluti fuisse urbi et imperio. Postero
die, ubi primum illuxit, ad spolia legenda Poeni insistunt. Iacebant
tot Romanorum millia ut missi fuerint Carthaginem tres modii annulorum,
qui ex digitis equitum et senatorum detracti fuerant. Dein Annibal
in Campaniam divertit, cuius deliciis et ipse et exercitus ardor elanguit.
Numquam tantum
pavoris Romae fuit, quantum ubi acceptae cladis nuncius advenit. Neque
tamen ulla pacis mentio facta est; imo Varroni calamitatis auctori
obviam itum est, et gratiae ab omnibus ordinibus actae, quod de republica
non desperasset: qui si Carthaginiensium dux fuisset, temeritatis
poenas omni supplicio dedisset. Dum Annibal Capuae segniter et otiose
ageret, Romani interim respirare coeperunt. Arma non erant; detracta
sunt templis et porticibus vetera hostium spolia. Egebat aerarium:
opes suas senatus libens in medium protulit, patrumque exemplum imitati
sunt equites. Deerant milites: nomina dederunt quidam adhuc praetextati,
id est, iuniores annis septemdecim, qui satis virium ad ferenda arma
habere videbantur: empti sunt publice et armati servi. Id magis placuit
quam captivos, licet minore pretio, redimere.
Cum
Annibal redimendi sui copiam captivis Romanis fecisset, decem ex ipsis
Romam ea de re missi sunt; nec pignus aliud fidei ab iis postulavit
Annibal, quam ut iurarent, se, si non impetrassent, in castra redituros.
Eos senatus non censuit redimendos cum id parva pecunia fieri potuisset,
ut militibus Romanis insitum esset aut vincere aut mori. Unus ex iis
legatis e castris egressus, velut aliquid oblitus paulo post reversus
fuerat in castra, deinde comites ante noctem assecutus fuerat. Is ergo,
re non impetrata, domum abiit. Reditu enim in castra se liberatum esse
iureiurando interpretabatur. Quod ubi innotuit, iussit senatus illum
comprehendi, et vinctum duci ad Annibalem. Ea res Annibalis audaciam
maxime fregit, quod senatus populusque Romanus rebus afflictis tam excelso
esset animo.
MARCUS
CLAUDIUS MARCELLUS
214 ante J. C.
Claudius Marcellus
praetor Annibalem vinci posse primus docuit. Cum enim ad Nolam Annibal
accessisset, spe urbis per proditionem recipiendae, Marcellus instructa
ante urbis portam acie cum eo conflixit, et Poenos fudit. Pulsus Annibal
exercitum ad Caslilinum parvam Campaniae urbem duxit. Parvum erat
in ea praesidium et tamen penuria frumenti efficiebat ut nimium hominum
esse videretur. Annibal primo cives verbis benignis ad portas aperiendas
coepit allicere: deinde cum in fide Romana perstarent, moliri portas
el claustra refringere parat. Tam ex urbe ingenti cum tumultu erumpunt
cohortes duae intus instructae, stragemque Poenorum faciunt. Pudor
Annibalem ab incoepto avertit. Italique relicto circa Casilinum praesidio
ne omissa res videretur, ipse in hiberna Capuam concessit, partemque
maiorem hiemis exercitum in tectis habuit.
Mitescente iam
hieme, Annibal Casilinum rediit, ubi obsidio continuata oppidanos
ad ultimum inopiae adduxerat. Marcellum cupientem obsessis ferre auxilium
Vulturnus amnis inflatus aquis tenebat; at Gracchus, qui cum equitatu
Romano Casilino assidebat, farre ex agris undique convecto complura
dolia implevit, deinde nuncium ad magistratum Casilinum misit, ut
exciperet dolia quae amnis deferret. Insequenti nocte dolia medio
missa amne defluxerunt. Aequaliter inter omnes frumentum divisum:
id postero quoque die ae tertio factum est. Re detecta, Annibal, catena
per medium flumen iniecta, intercepit dolia. Tum nuces a Romanis sparsae,
quae aqua defluente Casilinum deferebantur, et cratibus excipiebantur.
Eo commeatu sociorum necessitas aliquandiu sublevata est.
Postremo ad id
ventum est inopiae, ut Casilinates lora manderent detractasque scutis
pelles, quas fervida molliebant aqua, nec muribus aliove animali abstinuerunt.
Quidam ex his avarus murem captum maluit ducentis denariis vendere,
quam eo ipse vesci, leniendae famis gratia. Utrique venditori nempe
et emptori, sors merita obtigit nam avaro fame consumpto non licuit
sui pecuniae frui; emptor verb cibo comparato vixit. Tandem omne herbarum
radicumque genus infimis aggeribus muri eruerunt; et cum hostes locum
exarassent, Casilinates raporum semen iniecerunt. Miratus Annibal
exclamavit: Eone, usque dum ea nascantur, ad Casilinum sessurus sum!
Et qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum demum aequas
deditionis conditiones non repudiavit.
Postea cum Sicilia
a Romanis ad Poenos defecisset, Marcellus consul creatus Syracusas,
urbem Siciliae nobilissimam, oppugnavit. Diuturna fuit obsidio; nec
eam nisi post tres annos cepit Marcellus. Item confecisset celerius
nisi unus homo ea tempestate Syracusis fuisset. Is erat Archimedes,
mirabilis inventor machinarum, quibus omnia Romanorum opera brevi
disturbabat. Captis Syracusis, Marcellus eximia hominis prudentia
delectatus, ut capiti illius parceretur edixit. Archimedes, dum in
pulvere quasdam formas describeret attentius, patriam suam captam
esse non senserat. Miles praedandi causa a in domum eius irrupit,
et minantis voce quisnam esset eum interrogavit. Archimedes propter
cupiditatem illud investigandi quod requirebat, non respondit. Qua
propter a, milite obtruncatus est. Eius mortem aegre tulit Marcellus,
sepulturaeque curam habuit.
Marcellus, recepta
Sicilia, cum ad urbem venisset, postulavit ut sibi triumphanti Romam
inire liceret. Id non impetravit; sed tantum ut ovans ingrederetur.
Pridie iniussu senatus in monte Albano triumphavit; inde ovans multam
prae se praedam in urbem intulit. Cum simulacro captarum Syracusarum
perlata sunt multa urbis ornamenta, nobiliaque signa quibus abundabant
Syracusae; quae omnia ad aedem Honoris atque Virtutis contulit; nihil
in suis aedibus, nihil in hortis posuit. In sequenti anno iterum Annibalem
rnissus est. Tumulus erat inter Punica et Romana castra, quem occupare
Marcellus cupiebat; at prius locum ipse explorare voluit. Eo cum paucis
equitibus proficiscitur; sed in insidias delapsus est, et lancea transfixus
occubuit. Annibal inventum Marcelli corpus magnifice sepeliri iussit.
CLAUDIUS
NERO ET MARCUS LIVIUS SALINATOR
208 ante J. C.
Asdrubal frater
Annibalis ex Hispania, profectus cum ingentibus copiis in Italiam
trajicere parabat. Actum erat de imperio Romano, si jungere so Annibali
potuisset. Itaque Roma profecti sunt duo consules Claudius Nero et
Livius Salinator; hic in Galliam Cisalpinam, ut Asdrubali ad Alpibus
descendenti occurreret, ille verb in Apuliam, ut Annibali se opponeret.
Fuerant Livio cum Nerone veteres inimicitiae tamen ubi ei collega
datus est, injuriae quam gravissimam acceperat oblitus est; et amicitiam
cum eo junxit, ne propter privatam discordiam respublica male administraretur.
Ea gratiae reconciliatione laetus senatus digredientes in provincias
consules prosecutus est. Ii porro id in mente habebant, ut uterque
in sua provincia hostem contineret, neque conjungi aut conferre in
unum vires pateretur.
Inter
haec Asdrubal Italiam ingressus, quatuor equites cum litteris ad Annibalem
misit: qui capti ad Neronem sunt perducti. Consul, cognito Asdrubalis
consilio, audendum aliquid improvisum ratus, cum delectis copiis profectus
est nocte, et inscio Annibale, paene totam Italiam emensus sex dierum
spatio ad castra Livii pervenit, amboque collatis signis Asdrubalem
apud Senam vicerunt. Caesa sunt eo proelio quinquaginta sex hostium
millia. lpse Asdrubal, ne tantae cladi superesset, concitato equo se
in cohortem Romanam immisit, ibique pugnans cecidit. Nero ea nocte,
quae pugnam secuta est, pari celeritate qua venerat, in castra sua rediit,
antequam Annibal eum discessisse sentiret. Caput Asdrubalis, quod servatum
cum cura attulerat, projici ante hostium stationes jussit. Annibal,
viso fratris occisi capite, dixisse fertur: Agnosco fortunam Carthaginis.
PUBLIUS
CORNELIUS SCIPIO AFRICANUS
207 ante J. C.
Publius Cornelius
Scipio nondum annos pueritiae egressus patrem singulari virtute servavit:
nam cum is in pugna. apud Ticinum contra Annibalem commissa graviter
vulneratus esset, et in hostium manus jamjam venturus esset, filius,
interjecto corpore, Poenis irruentibus se opposuit, et patrem periculo
liberavit. Quae pietas Scipioni postea Aedilitatem petenti favorem
populi conciliavit; cum obsisterent tribuni plebis negantes rationem
ejus esse habendam, quod nondum ad petendum legitima aetas esset:
Si me, inquit Scipio, omnes quirites aedilem facere volunt, satis
annorum habeo. Tanto inde favore ad suffragia itum est, ut tribuni
in coepto destiterint.
Post cladem Cannensem,
Romani exercitus reliquiae Canusium perfugerant: cumque ibi tribuni
militum quatuor essent, tamen omnium consensu ad Publium Scipionem
admodum adolescentem summa imperii delata est. Tunc Scipioni nunciatum
est nobiles quosdam juvenes de Italia deserenda conspirare. Statim
in hospitium Metelli, qui conspirationis erat princeps, se contulit
Scipio; cumque concilium ibi juvenum de quibus allatum erat, invenisset,
stricto super capita consultantium gladio. Jurate, inquit, vos neque
rempublicam populi Romani deserturos, neque alium civem Romanum deserere
passuros; qui non juraverit, in se hunc gladium strictum esse sciat.
Haud secus pavidi, quam si victorem Annibalem cernerent, jurant omnes,
custodiendosque semetipsos Scipioni tradunt.
Cum Romani duas
clades in Hispania accepissent, duoque ibi summi imperatores cecidissent,
placuit exercitum augeri, eoque proconsulem mitti; nec tamen quem
mitterent satis constabat. Ea, de re indicta sunt comitia. Primo populus
exspectabat, ut qui se tanto dignos imperio crederent, nomina profiterentur;
sed nemo audebat illud imperium suscipere. Moesta itaque civitas erat,
et prope consilii inops. Subito Cornelius Scipio quatuor et viginti
ferme annos natus, professus est se petere, et in superiore, unde
conspici posset, loco constitit: in quem omnium ora conversa sunt.
Deinde ad unum omnes Scipionem in Hispania, proconsulem esse jusserunt.
At postquam animorum impetus resedit, populum Romanum coepit facti
poenitere. Aetati Scipionis maxime diffidebant. Quod ubi animadvertit
Scipio, advocata concione, ita magno elatoque animo disseruit de bello
quod gerendum erat, ut homines cura liberaverit, speque certa impleverit.
Profectus igitur
in Hispaniam Scipio Carthaginem novam, qua die venit, expugnavit.
Eo congestae erant omnes paene Africae et Hispaniae opes, quibus potitus
est. Inter captivos ad eum adducta est eximiae formae adulta virgo.
Postquam comperit eam illustri loco inter Celtiberos natam, principique
ejus gentis adolescenti desponsam fuisse, arcessitis parentibus et
sponso eam reddidit. Parentes virginis qui ad eam redimendam satis
magnum auri pondus attulerant Scipionem orabant ut id ab se donum
reciperet. Scipio aurum poni ante pedes jussit vocatoque ad se virginis
sponso: Super dotem, inquit quam accepturus a socero es, haec tibi
a me dotalia dona accedent; aurumque tollere ac sibi habere jussit.
llle domum reversus, ad referendam Scipioni gratiam, Celtiberos Romanis
conciliavit.
Deinde Scipio
Asdrubalem victum ex Hispania expulit. Castris hostium potitus, omnem
praedam militibus concessit: captivos Hispanos sine pretio domum dimisit.
Afros vero vendi jussit. Erat inter eos puer adultus regii generis
forma insigni, quem percunctatus est Scipio quis et cujus esset, et
cur id aetatis in castris fuisset? Respondit puer: Numida sum; Massivam
populares vocant: orbus a patre relictus apud avum maternum Numidiae
regem educatus sum: cum avunculo Masinissa, qui nuper subsidio Carthaginiensibus
venit, in Hispaniam trajeci; prohibitus propter aetatem a Masinissa
ante proelium inii. Eo die quo pugnatum est cum Romanis, inscio avunculo,
clam armis equoque sumpto in aciem exivi: prolapso equo, captus sum
a Romanis. Scipio eum interrogavit velletne ad avunculum reverti?
Id vero cupere se dixit puer, effusis gaudio lacrymis. Tam Scipio
eum annulo aureo et equo ornato donavit, datisque, qui tuto deducerent,
equitibus dimisit.
Cum Publius Cornelius
Scipio se erga Hispanos clementer gessisset, circumfusa multitudo
eum regem ingenti consensu appellavit; at Scipio, silentio per praeconem
facto, dixit: Nomen imperatoris, quo me mei milites appellarunt, mihi
maximum est: regium nomen alibi magnum, Romae intolerabile est. Si
id amplissimum judicatis quod regale est, vobis licet existimare regalem
in me esse animum; sed oro vos ut a regis appellatione abstineatis.
Sensere etiam barbari magnitudinem animi, qua Scipio id aspernabatur
quod caeteri mortales admirantur et concupiscunt.
Scipio recepta
Hispania, cum jam bellum in ipsam Africam transferre meditaretur,
conciliandos prius regum et gentium animos existimavit. Syphacem Maurorum
regem primum tentare statuit. Eum regem totius Africa opulentissimum
magno usui sibi fore sperabat. Itaque legatum cum donis ad eum misit.
Syphax amicitiam Romanorum se accipere annuit, sed fidem nec dare
nec accipere nisi cum ipso coram duce Romano voluit. Scipio igitur
in Africam trajecit. Forte incidit ut eo ipso tempore Asdrubal ad
eumdem portum appelleret, Syphacis amicitiam pariter petiturus. Uterque
a rege in hospitium invitatus. Coenatum simul apud regem est, et eodem
lecto Scipio atque Asdrubal accubuerunt. Tanta autem inerat comitas
Scipioni, ut non Syphacem modo sed etiam hostem infensissimum Asdrubalem
sibi conciliaverit. Scipio, foedere icto cum Syphace, in Hispaniam
ad exercitum rediit.
Masinissa quoque
amicitiam cum Scipione jungere jamdudum cupiebat. Quare ad eum tres
Numidarum principes misit, ad tempus locumque colloquio statuendum.
Duos pro obsidibus retineri a Scipione voluit, remisso tertio, qui
Masinissam in locum constitutum adduceret. Scipio et Masinissa cum
paucis in colloquium venerunt. Ceperat jam ante Masinissam ex fama
rerum gestarum admiratio viri, sed major praesentis veneratio cepit:
erat enim in vultu multa majestas; accedebat promissa caesaries, habitusque
corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris, et florens
juventa. Prope attonitus ipso congressu Numida gratias de filio fratris
remisso agit: affirmat se ex eo tempore eam quaesivisse occasionern,
quam tandem oblatam non omiserat; cupere se illi et populo Romano
operam navare. Laetus eum Scipio audivit, atque in societatem recepit.
Scipio deinde
Romam rediit, et ante annos consul factus est. Ei Sicilia provincia
decreta est, permissumque est ut in Africam inde trajiceret. Qui cum
vellet ex fortissimis peditibus Romanis trecentorum equitum numerum
complere, nec posset illos statim armis et equis instruere, id prudenti
consilio perfecit. Trecentos juvenes ex omni Sicilia nobilissimos
et ditissimos legit, velut eos ad oppugnandam Carthaginem secum ducturus,
eosque jussit quam celerrime arma et equos expedire. Edicto imperatoris
paruerunt juvenes, sed longinquum et grave bellum reformidabant. Tunc
Scipio remisit illis istam expeditionem, si arma et equos militibus
Romanis vellent tradere. Laeti conditionem acceperunt juvenes Siculi.
Ita Scipio sine publica impensa suos instruxit ornavitque equites.
Tunc Scipio ex
Sicilia in Africam vento secundo profectus est. Tantus erat militum
ardor, ut non ad bellum duci viderentur, sed ad certa victoriae praemia.
Celeriter naves e conspectu Siciliae ablatae sunt, conspectaque brevi
Africae littora. Expositis copiis, Scipio in proximis tumulis castra
metatus est. lbi speculatores hostium in castris deprehensos et ad
se perductos nec supplicio affecit, nec de consiliis ac viribus Paenorum
percontatus est; sed circa omnes Romani exercitus manipulos curavit
deducendos: dein interrogavit an ea satis considerassent quae jussi
erant speculari; tum, prandio dato, eos incolumes dimisit. Qua sui
fiducia prius animos hostium, quam arma contudit.
Scipioni in Africam
advenienti Masinissa se conjunxit cum parva, equitum turma. Syphax
vero a Romanis ad Poenos defecerat. Asdrubal Poenorum dux Syphaxque
se Scipioni opposuerunt: at Scipio utriusque castra una nocte perrupit
et incendit. Syphax ipse captus est, et vivus ad Scipionem pertractus.
Quem cum in castra Romana adduci nunciatum esset, omnis, velut ad
spectaculum triumphi, multitudo effusa est: praecedebat is vinctus;
sequebatur nobilium Numidarum turba. Movebat omnes fortuna viri, cujus
amicitiam olim Scipio petierat. Regem aliosque captivos Romam misit
Scipio: Masinissam, qui egregie rem Romanam adjuverat, aurea corona
donavit.
Haec clades Carthaginiensibus
tantum terroris intulit, ut Annibalem ex Italia ad tuendam patriam
revocaverint: qui frendens gemensque ac vix lacrymis temperans, mandatis
paruit. Respexit saepe Italiae littora, semet accusans quod non exercitum
victorem statim a pugna Cannensi Romam duxisset. Jain Zamam venerat
Annibal (quae urbs quinque dierum iter a Carthagine abest), inde nuncium
ad Scipionem misit, ut colloquendi secum potestatem faceret. Colloquium
haud abnuit Scipio. Dies locusque constituitur. Itaque congressi sunt
duo clarissimi suae aetatis duces. Steterunt aliquandiu mutua admiratione
defixi. Cum vero de conditionibus pacis inter illos non convenisset,
ad suos se receperunt renunciantes armis rem esse dirimendam. Proelium
commissum est, victusque Annibal cum quatuor tantum equitibus fugit.
Carthaginienses
metu perculsi, ad petendam pacem oratores mittunt triginta seniorum
principes: qui ubi in castra Romana venerunt, more adulantium procubuere.
Conveniens oratio tam humili adulationi fuit. Veniam civitati petebant
non culpam purgantes, sed initium culpae in Annibalem transferentes.
Victis leges imposuit Scipio. Legati, cum nullas conditiones recusarent,
Romam profecti sunt, ut quae a Scipione pacta essent, ea patrum ac
populi auctoritate confirmarentur. Ita pace terra marique parta, Scipio,
exercitu in naves imposito, Romam reversus est. Ad quem advenientem
concursus ingens factus est. Effusa non ex urbibus modo, sed etiam
ex agris turba vias obsidebat. Scipio inter gratulantium plausus triumpho
omnium clarissimo urbem est invectus, primusque nomine victae se gentis
est nobilitatus, Africanusque appellatus.
Annibal a Scipione
victus, suisque invisus, ad Antiochum Syriae regem confugit, eumque
hostem Romanis fecit. Missi sunt Roma legati ad Antiochum, in quibus
erat Scipio Africanus, qui cum Annibale collocutus, ab eo quaesivit
quem fuisse maximum imperatorem crederet? Respondit Annibal Alexandrum
Macedonum regem maximum sibi videri, quod parva manu innumerabiles
exercitus fudisset. Interroganti deinde quem secundum poneret; Pyrrhum,
inquit, quod primus castra metari docuit, nemoque illo elegantius
loca cepit, et praesidia disposuit. Sciscitanti demum quem tertium
duceret, semetipsum dixit. Tum ridens Scipio: Quidnam, inquit, igitur
tu diceres, si me vicisses? Me vero, respondit Annibal, et ante Alexandrum
et ante Pyrrhum et ante alios omnes posuissem. Ita improviso assentationis
genere, Scipionem e grege imperatorum velut inaestimabilem secernebat.
Decreto adversas
Antiochum bello, cum Syria provincia obvenisset Lucio Scipioni, quia
parum in eo putabatur esse animi, parum roboris, senatus belli hujus
gerendi curam mandari volebat collegae ejus Caio Laelio. Surrexit
tunc Scipio Africanus frater major Lucii Scipionis, et illam familiae
ignominiam deprecatus est: dixit in fratre suo summam esse virtutem,
summum consilium, seque ei legatum fore promisit; quod cum ab eo esset
dictum, nihil est de Lucii Scipionis provincia commutatum: itaque
frater natu major minori legatus in Asia profectus est, et tandiu
eum consilio operaque adjuvit, donec ei triumphum et cognomen Asiatici
peperisset.
Eodem bello filius
Scipionis Africani captus fuit, et ad Antiochum deductus. Benigne
et comiter adolescentem rex habuit, quamvis ab ejus patre tunc finibus
imperii pelleretur. Cum deinde pacem Antiochus a Romanis peteret,
legatus ejus Publium Scipionem adiit; eique filium sine pretio redditurum
regem dixit, si per eum pacem impetrasset. Cui Scipio respondit: Abi,
nuncia regi me pro tanto munere gratias agere; sed nunc aliam gratiam
non possum referre, quam ut ei suadeam bello absistere, nullamque
pacis conditionem recusare. Pax non convenit; Antiochus tamen Scipioni
filium remisit, tantique viri majestatem venerari, quam dolorem ulcisci
maluit.
Victo Antiocho,
cum praedae Asiaticae ratio a duobus, Scipionibus reposceretur, Africanus
prolatum a fratre discerpsit librum, quo acceptae et expensae summae
continebantur, indignatus scilicet ea de re dubitari quae sub ipso
legato administrata fuisset, et ad eum modum verba fecit: Non est
quod quaeratis, patres conscripti, an parvam pecuniam in aerarium
retulerim, qui antea illud Punice auro repleverim, neque mea innocentia
potest in dubium vocari. Cum Africam totam potestati vestrae subjecerim,
nihil ex ea praeter cognomen retuli. Non igitur me punicae, non fratrem
meum Asiaticae gazae avarum reddiderunt; sed uterque nostrum magis
invidia quam pecunia, est onustus. Tum constantem defensionem Scipionis
universus senatus comprobavit.
Deinde Scipioni
Africano duo tribuni plebis diem dixerunt quasi praeda ex Antiocho
capta, aerarium fraudasset: ubi causae dicendae dies venit, Scipio
magna hominum frequentia in forum est deductus. Jussus causam dicere,
sine ulla criminis mentione, magnificam orationem de rebus a se gestis
habuit. Hac die, inquit, Carthaginem vici: eamus in Capitolium, et
Diis supplicemus. E foro statim in Capitolium ascendit. Simul se universa
concio ab accusatoribus avertit, et secuta Scipionem est, nec quisquam
praeter praeconem, qui reum citabat, cum tribunis mansit. Celebratior
is dies favore hominum fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et
Carthaginiensibus urbem est ingressus. Inde, ne amplius tribunitiis
injuriis vexaretur, in Literninam villam concessit, ubi reliquam egit
aetatem sine urbis desiderio.
Cum Scipio Africanus
Liternii degeret, complures praedonum duces ad eum videndum forte
confluxerunt. Scipio eos ad vim faciendam venire ratus, praesidium
servorum in tecto collocavit, aliaque parabat quae ad eos repellendos
opus erant. Quod ubi praedones animadverterunt, abjectis armis, januae
appropinquant, nunciantque se non vitae ejus hostes, sed virtutis
admiratores venisse conspectum tanti viri expetentes; proinde ne gravaretur
se spectandum praebere. Id postquam audivit Scipio, fores reserari
eosque introduci jussit. Illi postes januae tanquam religiosissimam
aram venerati, cupide Scipionis dexteram apprehenderunt, ac diu deosculati
sunt: deinde positis ante vestibulum donis, laeti quod Scipionem videre
contigisset, domum reverterunt. Paulo post mortuus est Scipio, moriensque
ab uxore petiit ne corpus suum Romam referretur.
192 ante J. C.
Lucius Scipio
frater Africani infirmo erat corpore; tamen consul, legato fratre,
contra Antiochum missus est. Cum in Asiam advenisset, ad duo ferme
millia ab hoste castra posuit. Antiochus coepit aciem instruere, nec
Scipio detrectavit certamen. Cum autem duae acies in conspectu essent,
coorta nebula caliginem dedit, quae nihil admodum Romanis, eadem plurimum
regiis nocuit; nam humor gladios aut pila Romanorum non hebetabat;
arcus vero quibus Antiochi milites utebantur, fundasque et jaculorum
amenta emollierat. Itaque fusus est regis exercitus fugatusque. Ipse
Antiochus, cum paucis fugiens, in Lydiam concessit. Tam Asiae urbes
victori se dediderunt. Lucius Scipio Romam reversus, ingenti gloria
triumphavit, et Asiatici cognomen accepit.
Postea
Lucius Scipio simul cum fratre accusatus est acceptae ab Antiocho pecuniae,
et quamvis contenderet omnem praedam in aerarium fuisse illatam, damnatus
tamen est et in carcerem duci coeptus. Tunc Tiberius Gracchus, licet
Scipionis inimicus, dixit sibi quidem esse cum Scipione simultatem,
nec se quidquam gratiae quaerendae causa facere; sed non passurum Lucium
Scipionem in carcere atque in vinculis esse, jussitque eum dimitti.
Gratiae ingentes a senatu actae sunt Tiberio Graccho, quod rempublicam
privatis simultatibus potiorem habuisset. Missi deinde quaestores in
domum Scipionis nullum pecuniae regiae vestigium repererunt. Lucio Scipioni
collata est ab amicis propinquisque ea pecunia qua mulctatus fuerat;
eam vero Scipio noluit accipere.
191 ante J. C.
Publius Scipio
Nasica patrui Scipionis Africani filius, cum adolescens aedilitatem
peteret, manumque cujusdam civis Romani rustico opere duratam, more
candidatorum, apprehendisset, jocans interrogavit eum, num manibus
solitus esset ambulare: quod dictum a circumstantibus exceptum ad
populum manavit, causamque repulsae Scipioni attulit. Namque omnes
rusticae tribus paupertatem sibi ab eo exprobratam judicantes, iram
suam adversus contumeliosum ejus dicterium exercuerunt. Quae repulsa
nobilis adolescentis ingenium ab insolentia revocavit, eumque magnum
et utilem civem fecit.
Cum Annibal Italiam
devastaret, responsum ab oraculo editum esse ferunt: hostem Italia
pelli vincique posse, si mater Idaea a Pessinunte Romam advecta foret,
et hospitio apud civem optimum reciperetur. Legati ea de re ad Attalum
Pergami regem missi sunt. Is legatos comiter acceptos Pessinuntem
deduxit. Quaerendus deinde fuit vir qui eam rite hospitio exciperet.
Publium Scipionem Nasicam senatus judicavit virum esse in tota civitate
optimum. Idem consul imperatoris nomen a militibus, et triumphum a
senatu oblatum recusavit, dixitque satis gloriae sibi in omnem vitam
eo die quaesitum esse, quo vir optimus a senatu judicatus fuerat:
hoc titulo, etsi nec consulatus, nec triumphus addatur, satis honoratam
publii Scipionis Nasicae imaginem fore.
Scipio Nasica
censor factus, gravem se ac severum praebuit. Cum equitum censum ageret,
equitem quemdam vidit obeso et pingui corpore, equum vero ejus strigosum
et macilentum. Quidnam causae est, inquit censor, cur sis tu, quam
equus pinguior? Quoniam respondit eques, ego me ipse curo, equum vero
servus. Minus verecundum visum est responsum, itaque graviter objurgatus
eques, et mulcta damnatus. Idem Scipio Nasica cum Ennio poeta vivebat
conjunctissime. Cum ad eum venisset, eique ab ostio quaerenti ancilla
dixisset Ennium domi non esse, Nasica sensit illam domini jussu dixisse,
et illum intus esse. Paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius,
et eum a janua quaereret, exclamavit ipse Nasica se domi non esse.
Tum Ennius: Quid! ego non cognosco, inquit, vocem tuam? Hic Nasica:
Homo es impudens: ego cum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi
non esse; tu non mihi credis ipsi.
195 ante J. C.
Marcus Porcius
Cato ortus municipio Tusculo, adolescentulus priusquam honoribus operam
daret, rure in praediis paternis versatus est, deinde Romam demigravit,
et in foro esse coepit. Primum stipendium meruit annorum decem septemque,
Quinto Fabio consule, cui postea semper adhaesit. Inde castra secutus
est Claudii Neronis, ejusque opera magni aestimata est in proelio
apud Senam, quo cecidit Asdrubal frater Annibalis. Ab adolescentia
frugalitatem temperantiamque coluit. Pellibus haedinis pro stragula
veste utebatur; eodem cibo quo milites vescebatur; aquam in bellicis
expeditionibus potabat; si nimio aestu torqueretur, acetum; si vires
deficerent, paululum vilis vini.
Quaestor Scipioni
Africano obtigit, et cum eo parum amice vixit. Nam parcimoniae amans
haud probabat sumptus, quos Scipio faciebat. Quare, eo relicto, Romam
rediit, ibique Scipionis vitam palam et aperte re reprehendit, quasi
militarem disciplinam corrumperet. Dictitabat illum cum pallio et
crepidis solitum ambulare in Gymnasio, palaestrae operam dare, militum
licentiae indulgere. Quod crimen non verbo, sed facto diluit Scipio.
Nam cum ea de re legati Roma Syracusas missi essent, Scipio exercitum
omnem eo convenire et classem expedire jussit, tanquam dimicandum
eo die terra marique cum Carthaginiensibus esset, postridie, legatis
inspectantibus, pugnae simulacrum exhibuit. Tam eis armamentaria,
horrea, omnemque belli apparatum ostendit. Reversi Romam legati, omnia
apud exercitum Scipionis praeclare se habere renuntiarunt.
Eadem asperitate
Cato matronarum luxum insectatus est. Scilicet in medio ardore belli
Punici, Oppius tribunus plebis legem tulerat, qua vetabantur mulieres
Romanae plus semuncia auri habere, vestimento varii coloris uti, et
juncto vehiculo in urbe vehi. Confecto autem bello, et florente republica,
matronae pristina ornamenta sibi reddi postulabant; omnes vias urbis
obsidebant, virosque ad forum descendentes orabant, ut legem Oppiam,
abrogarent. Quibus acerrime restitit Cato, sed frustra; nam lex fuit
abrogata.
Cato creatus
consul, in Hispaniam adversas Celtiberos profectus est. Quos acri
proelio vicit, et ad deditionem compulit: eo in bello Cato cum ultimis
militum parcimonia vigiliis et labore certavit, nec in quemquam gravius
severiusque imperium exercuit, quam in semetipsum. Cum Hispanos ad
defectionem pronos videret, cavendum judicavit ne deinceps rebellare
possent. Id autem effecturus sibi videbatur, si eorum muros dirueret.
Sed veritus ne, si id universis civitatibus imperaret communi edicto,
non obtemperarent, scripsit ad singulas separatim ut muros diruerent,
epistolasque omnibus simul eodemque die reddendas curavit. Cum unaquaeque
sibi soli imperari putaret, universae paruerunt. Cato Romam reversus
de Hispania triumphavit.
Postea Cato censor
factus, severe ei praefuit potestati. Nam, et in complures nobiles
animadvertit, et imprimis Lucium Flaminium virum consularem senatu
movit. Cui inter alia facinora illud objecit. Cum esset in Gallia
Flaminius, mulierem, cujus amore deperibat, ad coenam vocavit, eique
forte inter coenandum dixit multos capitis damnatos in vinculis esse,
quos securi percussurus esset. Tum illa negavit se unquam vidisse
quemquam securi ferientem, et pervelle id videre. Statim Flaminius
unum ex his, qui in carcere detinebantur, adduci jussit, et ipse securi
percussit. Tam perditam libidinem eo magis notandam putavit Cato,
quod cum probro privato conjungeret imperii dedecus. Quid enim crudelius
quam inter pocula et dapes ad spectaculum mulieris humanam victimam
mactare, et mensam cruore respergere?
Cum in senatu
de tertio Punico bello ageretur, Cato jam senex delendam Carthaginem
censuit, negavitque ea stante salvam esse posse rempublicam. Cum autem
id, contradicente Scipione Nasica, non facile patribus persuaderet,
deinceps quoties de re aliqua sententiam dixit in senatu, addidit
semper: Hoc censeo, et Carthaginem esse delendam. Tandem in curiam
intulit ficum praecocem, et excussa toga effudit: cujus cum pulchritudinem
patres admirarentur, interrogavit eos Cato quandonam ex arbore lectam
putarent? Illis ficum recentem videri affirmantibus atqui, inquit,
tertio abhinc die scitote decerptam esse Carthagine; tam prope ab
hoste absumus. Movit ea res patrum animos, et bellum Carthaginiensibus
indictum est.
Fuit Cato ut
senator egregius, ita bonus pater: cum ei natus esset filius, nullis
negotiis nisi publicis impediebatur quominus adesset matri infantem
abluenti et fasciis involventi. Illa enim proprio lacte filium alebat.
Ubi aliquid intelligere potuit puer, eum pater ipse in literis instituit,
licet idoneum et eruditum domi servum haberet. Nolebat enim servum
filio maledicere, vel aurem vellicare, si tardior in discendo esset;
neque etiam filium tanti beneficii, hoc est doctrinae, debitorem esse
servo. Ipse itaque ejus ludi magister, ipse legum doctor, ipse lanista
fuit. Conscripsit manu sua, grandibus literis historias, ut etiam
in paterna domo ante oculos proposita haberet veterum instituta et
exempla.
Cum postea Catonis
filius in exercitu Pompilii tiro militaret, et Pompilio visum esset
unam dimittere legionem, Catonis quoque filium dimisit; sed cum is
amore pugnandi in exercitu remansisset, Cato pater ad Pompilium scripsit,
ut, si filium pateretur in exercitu remanere, secundo eum obligaret
militiae sacramento, quia, priore amisso, cum hostibus jure pugnare
non poterat. Exstat quoque Catonis patris ad filium epistola, in qua
scribit se audivisse eum missum factum esse a Pompilio imperatore
monetque eum ut caveat ne proelium ineat. Negat enim jus esse, qui
miles non sit, eum pugnare cum hoste.
Agricultura plurimum
delectabatur Cato, malebatque agrorum et pecorum fructu, quam foenore
ditescere. Cum ab eo quaereretur quid maxime in re familiari expediret.
Respondit, bene pascere. Quid secundum? Satis bene pascere. Quid tertium?
Male pascere. Quid quartum? Arare. Et cum ille qui quaesierat dixisset,
quid foenerari? Tum Cato: Quid, inquit, hominem occidere? Scripsit
ipse villas suas, ne tectorio quidem fuisse perlitas, atque postea
addidit: Neque mihi aedificatio neque vas, neque vestimentum ullum
est pretiosum; si quid est, quo uti possim, utor; si non est, facile
careo. Suo quemque uti et frui per me licet: mihi vitio quidam vertunt,
quod multis egeo; at ego illis vitio tribuo, quod nequeunt egere.
Injuriarum patientissimus
fuit Cato. Cum ei causam agenti, protervus quidam, pingui saliva quantum
poterat attracta, in frontem mediam inspuisset, tulit hoc leniter,
Et ego, inquit, o homo! affirmabo falli eos qui te negant os habere.
Ab alio homine improbo contumeliis proscissus: Iniqua, inquit, tecum
mihi est pugna: tu enim probra facile audis, et dicis libenter; mihi
vero et dicere ingratum, et audire insolitum. Dicere solebat acerbos
inimicos melius de quibusdam mereri quam eos amicos qui dulces videantur;
illos enim saepe verum dicere, hos nunquam.
Cato ab adolescentia
usque ad extremam aetatem inimicitias, reipublicae causa, suscipere
non destitit: ipse a multis accusatus, non modo nullum existimationis
detrimentum fecit, sed, quoad vixit, virtutum laude crevit. Quartum
et octogesimum annum agens, ab inimicis capitali crimine accusatus
suam ipse causam peroravit, nec quisquam, aut memoriam ejus tardiorem,
aut lateris firmitatem imminutam, aut os haesitatione impeditum animadvertit.
Non ilium enervavit, nec afflixit senectus: ea aetate aderat amicis,
veniebat in senatum frequens. Graecas etiam literas senex didicit.
Quando obreperet senectus, vix intellexit. Sensim sine sensu aetas
ingravescebat; nec subito fracta est, sed diuturnitate quasi extincta.
Annos quinque et octoginta natus excessit e vita.
TITUS
QUINCTIUS FLAMINIUS
194 ante J. C.
Titus Quinctius
Flaminius filius ejus, qui apud Trasimenum periit, consul missus est
adversus Philippum Macedonum regem, qui Annibalem pecunia et copiis
juverat, Atheniensesque populi Romani socios armis lacessiverat. Contraxerant
autem bellum cum Philippo Athenienses haudquaquam digna causa. Duo
juvenes Acarnanes non initiati templum Cereris cum caetera turba ingressi
sunt. Facile eos sermo prodidit. Perducti ad antistites templi, etsi
manifestum erat eos per errorem ingressos, tanquam ob infandum scelus
interfecti sunt: Acarnanes suorum nece commoti, ad vindicandos illos
auxilium a Philippo petierunt, qui terram Atticam igne ferroque vastavit,
urbes complures cepit, Athenas ipsas oppugnavit.
Quinctius exercitu
conscripto maturius quam soliti erant priores consules profectus,
in Graeciam magnis itineribus contendit. Tunc caduceator ab rege venit,
locum ac tempus colloquendi postulans. Flaminius victoriae quam pacis
avidior, tamen ad constitutum tempus venit in colloquium, postulavitque
ut Philippus omni Graecia decederet. Accensus indignatione rex exclamavit:
,Quid victo imperares gravius, Tite Quincti? Et cum quidam ex circumstantibus
oculis aeger adjecisset: Aut bello vincendum, aut melioribus parendum
esse. Apparet id quidem, inquit Philippus, etiam caeco, jocans in
ejus valetudinem oculorum. Erat quippe Philippus dicacior natura,
quam regem decet, et ne inter seria quidem satis risu temperans. Dein,
re infecta, se ex colloquio proripuit. Eum Flaminius bis proelio fudit
castrisque exuit.
Quinctius Flaminius
Graeciae veterem statum reddidit ut legibus suis viveret, et antiqua
libertate frueretur. Aderat ludorum Isthmiorum tempus, ad quod spectaculum
Graecia universa convenerat. Tam praeco in mediam arenam processit,
tubaque silentio facto, haec verba pronunciavit: Senatus, populusque
Romanus et Titus Quinctius Flaminius imperator, Philippo rege et Macedonibus
devictis, omnes Graeciae civitates liberas esse jubet. Audita voce
praeconis, majus gaudium fuit, quam quantum homines possent capere:
vix satis credebat se quisque audivisse, alii alios intuebantur mirabundi
revocatus praeco, cum unusquisque non audire tantum, sed videre etiam
libertatis suae nuncium averet, iterum pronunciavit eadem. Tum tantus
clamor ortus est, ut certo constet aves, quae supervolabant, attonitas
paventesque decidisse.
Quinctio
Flaminio triumphus a Senatu decretus est. Postea cum Prusias Bithyniae
rex legatos Romam mississet, casu accidit ut legati apud Flaminium coenarent
atque ibi de Annibale mentione facta, ex his unus diceret eum in Prusiae
regno esse. Id postero die Flaminius senatui detulit. Patres, qui, vivo
Annibale, nunquam metu vacui erant, legatos in Bithyniam miserunt, in
his Flaminium, qui Annibalem sibi dedi poscerent. A primo colloquio
Flaminii, ad domum Annibalis custodiendam, milites a rege missi sunt.
Annibal septem exitus e domo fecerat, ut semper aliquod iter fugae praeparatum
haberet. Postquam nunciatum est ei milites regios ill vestibulo esse,
conatus est postico occulto fugere: ubi vero id quoque obseptum sensit,
et omnia clausa esse, hausto, quod sub annuli gemma habebat, veneno
absumptus est.
LUCIUS
PAULUS AEMILIUS MACEDONICUS
171 ante J. C.
Paulus Aemilius
ejus qui ad Cannas cecidit filius erat. Consul sortitus est Macedoniam
provinciam, in qua Perseus Philippi filius paterni in Romanos odii
haeres bellum renovaverat. Cum adversus Perseum profecturus esset,
et domum suam ad vesperum rediret, filiolam suam Tertiam, quae tunc
erat admodum parva, osculans, animadvertit tristiculam: Quid est,
inquit, mea Tertia, quid tristis es? Mi pater, inquit illa, Perse
periit. (Erat autem mortua catella eo nomine). Tum ille arctius puellam
complexus: Accipio omen, inquit, mea filia. Ita ex fortuito dicto
quasi spem certam clarissimi triumphi animo praesumpsit. Ingressus
deinde Macedoniam recta ad hostem perrexit.
Cum duae acies
in conspectu essent, Sulpicius Gallus, tribunus militum, Romanum exercitum
magno metu liberavit. Is enim, cum lunae defectionem nocte sequenti
futuram praesciret, ad concionem vocatis militibus dixit; Nocte proxima,
ne quis id pro portento accipiat, ab hora secunda usque ad quartam
luna defectura est. Id, quia naturali ordine et statis fit temporibus,
et sciri ante et praedici potest. Itaque, quemadmodum nemo miratur
lunam nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgere, sic
mirum non est eam obscurari, quando umbra terrae conditur. Quapropter
Romanos non movit illa defectio; Macedones vero eadem, ut triste prodigium,
terruit.
Paulus Aemilius
cum Perseo acerrime dimicavit tertio nonas septembris. Macedonum exercitus
caesus fugatusque est: rex ipse cum paucis fugit. Fugientes persecutus
est Aemilius usque ad initium noctis. Tum se in castra victor recepit.
Reversum gravis cura angebat quod filium in castris non invenisset.
Is erat Publius Scipio, postea Africanus deleta Carthagine appellatus,
qui decimum septimum tunc annum agens, dum acrius sequitur hostes,
in partem aliam turba abreptus fuerat Media tandem nocte in castra
rediit. Tunc, recepto sospite filio, pater tantae victoriae gaudium
sensit. Victus Perseus in templum confugerat, ibique in angulo obscuro
delitescebat: deprehensus, et cum filio natu maximo ad consulem perductus
est.
Perseus pulla
veste amictus castra ingressus est. Non alias ad ullum spectaculum
tanta multitudo occurrit. Rex captivus progredi prae turba non poterat,
donec consul lictores misit, qui submovendo circumfusos iter ad praetorium
facerent. Paulus Aemilius, ubi audivit Perseum adesse, consurrexit,
progressusque paulum introeunti regi manum porrexit: ad genua procumbentem
erexit; introductum in tabernaculum suo lateri assidere jussit. Deinde
eum interrogavit qua inductus injuria bellum contra populum Romanum
tam infesto animo suscepisset? Rex, nullo dato responso, terram intuens
diu flevit. Tam consul: Bonum, inquit, animum habe: populi Romani
clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet.
Postquam Perseum
consolatus est Paulus Amilius sermonem ad circumstantes Romanos convertit:
Videtis, inquit, exemplum insigne mutationis rerum humanarum: vobis
haec praecipue dico, juvenes; ideo neminem decet in quemquam superbe
agere, nec praesenti credere fortunae. Eo die Perseus a consule ad
coenam invitatus est, et alius omnis ei honos habitus est, qui haberi
in tali fortuna, poterat. Deinde cum ad consulem multarum gentium
legati gratulandi causa venissent Paulus Aemilius ludos magno apparatu
fecit, lautumque convivium paravit: qua in re curam et diligentiam
adhibebat, dicere solitus et convivium instruere et ludos parare viri
ejusdem esse, qui sciret bello vincere.
Confecto bello,
Paulus Aemiliiis regia nave ad urbem est subvectus. Completae erant
omnes Tiberis ripae obviam effusa multitudine. Fuit ejus triumphus
omnium longe magnificentissimus. Populus, exstructis per forum tabulatis
in modum theatrorum, spectavit in candidis togis. Aperta templa omnia
et sertis coronata thure fumabant. In tres dies distributa est pompa
spectaculi. Primus dies vix suffecit transvehendis signis tabulisque;
sequenti die translata aunt arma, galeae, scuta, loricae, pharetrae,
argentum aurumque. Tertio die, primo statim mane ducere agmen coepere
tibicines, non festos solemnium pomparum modos, sed bellicum sonantes,
quasi in aciem procedendum foret. Deinde agebantur pingues cornibus
auratis et vittis redimiti boves centum et viginti.
Sequebantur Persei
liberi, comitante educatorum et magistrorum turba qui manus ad spectatores
cum lacrymis miserabiliter tendebant, et pueros docebant implorandam
suppliciter victoris populi misericordiam. Pone filios incedebat cum
uxore Perseus stupenti et attonito similis. Inde quadringentae coronae
aureae portabantur, ab omnibus fere Graeciae civitatibus dono missae.
Postremo ipse in curru Paulus auro purpuraque fulgens eminebat, qui
magnam cum dignitate alia corporis, tum senecta ipsa majestatem prae
se ferebat. Post currum inter alios illustres viros filii duo Aemilii;
deinde equites turmatim, et cohortes peditum suis quaeque ordinibus.
Paulo a senatu et a plebe concessum est ut in ludis Circensibus veste
triumphali uteretur, eique cognomen Macedonici inditum.
Tantae huic laetitiae
gravis dolor admixtus est. Nam Paulus Aemilius, duobus filiis in adoptionem
datis, duos tantum nominis haeredes domi retinuerat. Ex his minor
ferme duodecim annos natus, quinque diebus ante triumphum patris,
major autem triduo post triumphum decessit. Erat porro Aemilius liberorum
amantissimus; eos erudiendos curaverat non solum Romana veteri disciplina,
sed etiam Graecis literis. Optimos adhibuerat magistros, eorumque
exercitiis omnibus ipse interfuerat, cum eum respublica alio non vocaret.
Eum tamen casum fortiter tulit, et in oratione, quam de rebus a se
gestis apud populum habuit: Optavi, inquit, ut si quid adversi immineret
ad expiandam nimiam felicitatem, id in domum meam potius quam in rempublicam
recideret. Nemo jam ex tot liberis superest, qui Pauli Aemilii nomen
ferat; sed hanc privatam calamitatem vestra felicitas, et secunda
fortuna publica consolatur.
Paulus Aemilius
omni Macedonum gaza, quae fuit maxima, potitus erat: tantam in aerarium
populi Romani pecuniam invexerat, ut unius imperatoris praeda finem
attulerit tributorum; at hie non modo nihil ex thesauris regiis concupivit,
sed ne ipse quidem spectare eos dignatus est. Per alios homines cuncta
administravit, nec quidquam in domum suam intulit, praeter memoriam
nominis sempiternam: mortuus est adeo pauper, ut dos ejus uxori, nisi
vendito, quem unum reliquerat, fundo, non potuerit exsolvi. Exsequiae
ejus non tam auro et ebore, quam omnium benevolentia et studio fuerunt
insignes. Macedoniae principes, qui tunc Romae erant legationis nomine,
humeros suos funebri lecto sponte subjecerunt. Quem enim in bello
ob virtutem timuerant, eumdem in pace ob justitiam diligebant.
163 ante J. C.
Paulo Aemilio
consule, Romam venerunt legati a Ptolemaeo rege Aegypti, qui, pulso
fratre majore, Alexandriam tenebat. Nam Antiochus rex Syriae, per
speciem reducendi in regnum majoris Ptolemaei, Aegyptum invadere conabatur.
Jam navali praelio vicerat minorem Ptolemaeum, et Alexandriam obsidebat;
nec procul abesse videbatur quin regno opulentissimo potiretur, Legati
sordidati, barba et capillo promisso, cum ramis oleae ingressi curiam
procubuerunt. Oratio fuit etiam miserabilior quam habitus. Orabant
senatum ut opem regno Aegypti ferret. Moti patres legatorum precibus,
extemplo legationem miserunt, cujus princeps Caius Popilius Laenas,
ad bellum inter fratres componendum. Jussus est Popilius adire prius
Antiochum, deinde Ptolemaeum, eisque denunciare ut bello absisterent:
qui secus fecisset, eum pro hoste a senatu habitum iri.
Prope Alexandriam
Antiocho occurrerunt legati, quos advenientes Antiochus amice salutavit,
et Popilio dextram porrexit; at Popilius suam regi noluit porrigere,
sed tabellas, in quibus erat senatusconsultum, ei tradidit, atque
statim legere jussit. Quibus perlectis, Antiochus dixit se, adhibitis
amicis, consideraturum quid faciendum sibi esset. Indignatus Popilius,
quod rex aliquam moram interponeret, virga, quam manu gerebat, regem
circumscripsit; ac prius, ait, quam hoc circulo excedas, da responsum,
quod senatui referam. Obstupefactus Antiochus, cum parumper haesitasset:
Faciam, inquit, quod censet senatus. Tum demum Popilius dextram regi
tanquam socio et amico porrexit. Eadem die, cum Antiochus excessisset
Aegypto, legati concordiam inter fratres auctoritate sua firmaverunt.
Clara ea legatio fuit quod Egyptus Antiocho adempta, redditumque regnum
patrium stirpi Ptolemaei fuerat.
PUBLIUS
SCIPIO AEMILIANUS
148 ante J. C.
Publius Scipio
Aemilianus Pauli Macedonici filius, adoptione Scipionis Africani nepos,
a tenera aetate Graecis literis a Polybio praestantis ingenii viro
eruditus est. Ex ejus doctrina tantos fructus tulit, ut non modo aequales
suos, sed etiam majores natu omni virtutum genere superaret. Temperantiae
et continentiae laudem ante omnia comparare studuit, quod quidem tunc
difficile erat. Mirum enim est quo impetu ad libidines et epulas juvenes
Romani et tempore ferrentur. At Scipio contrarium vitae institutum
secutus, publicam modestiae et continentiae famam est adeptus. Polybium
semper domi militiaeque secum habuit: semper inter arma ac studio
versatus; aut corpus periculis, aut animum disciplinis exercuit.
Scipio
Aemilianus primum in Hispania, Lucullo duce, militavit; eoque in bello
egregia fuit ejus opera. Nam rex quidam barbarus mirae proceritatis
splendidis armis ornatus, saepe Romanos provocabat, si quis singulari
certamine secum vellet congredi. Cumque nemo contra eum exire auderet,
suam Romanis ignaviam cum irrisu et ludibrio exprobrabat. Non tulit
indignitatem rei Scipio, progressusque ad hostem, conserta pugna eum
prostravit, pari Romanorum laetitia et hostium terrore, quod ingentis
corporis virum ipse exiguae staturae dejecisset. Scipio multo majus
etiam adiit periculum in expugnatione urbis, quam tunc obsidebant Romani:
nam ipse primus murum conscendit, viamque aliis militibus aperuit. Ob
haec praeclare gesta, Lucullus dux juvenem pro concione laudatum murali
corona donavit.
Tertio bello
Punico, cum clarum esset Scipionis nomen, juvenis adhuc factus est
consul, eique Africa provincia extra sortem data est, ut quam urbem
avus ejus concusserat, eam nepos evertere. Tunc enim Romani suadente
Catone, deliberatum habebant Carthaginem diruere. Carthaginiensibus
igitur imperatum est ut, si salvi esse vellent, ex urbe migrarent,
sedemque alio in loco, a mari remoto, constituerent. Quod ubi Carthagine
auditum est, ortus statim est ululatus ingens, clamorque bellum esse
gerendum, satiusque esse extrema omnia pati, quam patriam relinquere.
Cum vero neque naves neque arma haberent, in usum novae classis tecta
domosque resciderunt; aurum et argentum pro aere ferroque conflatum
est; viri, feminae, pueri, senes simul operi instabant: non die, non
noctu labor intermissus. Ancillas primo totonderunt, ut ex earum crinibus
funes facerent; mox etiam matronae ipsae capillos suos ad eumdem usum
contulerunt.
Scipio exercitum
ad Carthaginem admovit, eamque oppugnare coepit: quae urbs, quanquam
summa vi defenderetur, tandem expugnata est. Rebus desperatis, quadraginta
millia hominum se victori tradiderunt. Dux ipse Asdrubal inscia uxore,
ad genua Scipionis cum ramis oleae supplex procubuit. Cum vero ejus
uxor se a viro relictam vidisset, diris omnibus eum devovit; tum duobus
liberis dextra laevaque comprehensis, a culmine domus se in medium
flagrantis urbis incendium immisit. Deleta Carthagine, Scipio victor
Romam reversus est. Splendidum egit triumphum, Africanusque est appellatus.
Ita cognomen Africani Carthago capta Scipioni majori, eadem eversa
Scipioni minori peperit.
Postea Scipio
iterum consul creatus, contra Numatinos in Hispaniam profectus est.
Ibi multiplex clades priorum ducum inscitia a Romanis accepta fuerat.
Scipio, ubi primum advenit, corruptum licentia exercitum ad pristinam
disciplinam revocavit. Omnia deliciarum instrumenta castris ejecit.
Qui miles extra ordinem fuisset deprehensus, eum virgis caedebat:
jumenta omnia vendi jussit, ne oneribus portandis usui essent: militem
quemque triginta dierum frumentum ac septenos vallos ferre coegit.
Cuidam propter onus aegre incedenti dixit: Cum te gladio vallare sciveris,
tunc vallum ferre desinito. Ita redacto in disciplinam exercitu, urbem
Numantiam obsedit. Numantini fame adacti, se ipsi trucidaverunt. Captam
urbem Scipio delevit, et de ea triumphavit.
Scipio censor
fuit cum Mummio viro nobili, sed segniore. Tribu movit quemdam, qui
ordines ducens proelio non interfuerat. Cumque ille quaereret cur
notaretur, qui custodiae causa in castris remansisset, Scipio respondit:
Non amo nimium diligentes. Equum ademit adolescenti, qui in obsidione
Carthaginis, vocatis ad coenam amicis, diripiendam sub figura urbis
Carthaginis placentam in mensa posuerat: quaerentique causam: Quia,
inquit Scipio, me prior Carthaginem diripuisti. Contra Mummius Scipionis
collega neque ipse notabat quemquam, et notatos a collega, quos poterat,
ignominiae eximebat. Unde Scipio, cum ei cupienti censuram ex majestate
reipublicae gerere impedimento esset Mummii segnities, in senatu ait:
Utinam mihi collegam dedissetis, aut non dedissetis!
In Scipione Aemiliano
etiam multa privatae vitae dicta factaque celebrantur. Caio Laelio
familiariter usus est. Ferunt cum eo Scipionem saepe rusticatum fuisse,
eosque incredibiliter repuerascere solitos esse, cum rus ex urbe,
tanquam e vinculis evolavissent. Vix audeo dicere de tantis viris;
sed ita narratur conchas eos ad litus maris legere consuevisse, et
ad omnem animi remissionem ludumque descendere. Mortuo Paulo Aemilio,
Scipio cum fratre haeres relictus animum vere fraternum in eum ostendit;
nam universam ei haereditatem tradidit quod illum videret re familiari
minus quam se instructum. Pariter, defuncta matre, omnia bona materna
sororibus concessit, quanquam nulla pars haereditatis ad eas lege
pertinebat.
Cum in concione
interogaretur quid sentiret de morte Tiberii Gracchi, qui populi favorem
pravis largitionibus captaverat, palam respondit cum jure caesum videri.
Quo responso exacerbata concio acclamavit tum Scipio clamorem ortum
a vili plebecula animadvertens: Taceant, inquit, quibus Italia noverca
est, non mater. Cum magis etiam obstreperet populus, ille vultu constanti:
Hostium, inquit, armatorum toties clamore non territus, qui possum
vestro moveri? Tunc constantia et auctoritate viri perculsa plebs
conticuit. Deinde quasi vim sibi mox inferendam animo praesagiret,
malam sibi rependi gratiam laborum pro republica susceptorum ab ingratis
civibus questus est. Maxima patrum frequentia domum deductus est.
Postridie quam
domum se validus receperat, Scipio repente in lectulo exanimis est
inventus. De tanti viri morte nulla habita est quaestio, ejusque corpus
velato capite est elatum, ne livor in ore appareret. Metellus, licet
Scipionis inimicus, hanc necem adeo graviter tulit, ut, ea audita
in forum advolaverit, ibique moesto vultu clamaverit: Concurrite,
cives; moenia urbis nostrae eversa sunt: Scipioni intra suos penates
quiescenti nefaria vis illata est. Idem Metellus filios suos jussit
funebri ejus lecto humeros subjicere, eisque dixit: Nunquam a vobis
id officium majori viro praestari poterit. Scipionis patrimonium tam
exiguum fuit, ut triginta duas libras argenti, duas et selibram auri
tantum reliquerit.
Cum duo consules,
quorum alter inops erat, alter autem avarus, in senatu contenderent
uter in Hispaniam ad bellum gerendum mitteretur, ac magna inter patres
esset dissensio, rogatus sententiam Scipio Aemilianus: Neutrum, inquit,
mihi mitti placet; quia alter nihil habet; alteri nihil est satis.
Scilicet ad rem bene gerendam judicabat pariter abesse debere et inopiam
et avaritiam. Alioquin maxime verendum est ne publicum munus quaestui
habeatur, et praeda communis in privatum imperatoris lucrum convertatur.
Longe ab hac culpa alienus fuit Scipio; nam post duos consulatus et
totidem triumphos officio legationis fungens, septem tantum servos
secum duxit. E Carthaginis et Numantiae spoliis comparare plures certe
potuerat; sed nihilo locupletior Carthagine eversa fuit, quam ante.
Itaque cum per populi Romani socios et exteras nationes iter faceret,
non mancipia ejus, sed victoriae numerabantur, nec quantum auri et
argenti, sed quantum dignitatis atque gloriae secum ferret, aestimabatur.
TIBERIUS
GRACCHUS ET CAIUS GRACCHUS
134 ante J. C.
Tiberius Gracchus
et Caius Gracchus Scipionis Africani ex filia nepotes erant. Horum
adolescentia bonis artibus et magna omnium spe floruit. Ad egregiam
quippe indolem accedebat optima educatio. Exstant Corneliae matris
epistolae, quibus apparet eos non solum in gremio matris educatos
fuisse, sed etiam ab ea, sermonis elegantiam hausisse. Maximum matronis
ornamentum esse liberos bene institutos merito putabat sapientissima
illa mulier: cum Campana matrona, apud illam hospita, ornamenta sua,
quae erant illa aetate pretiosissima, ostentaret ei muliebriter, Cornelia
traxit eam sermone, quousque a schola redirent liberi; quos reversos
hospitae exhibens: En haec, inquit, mea ornamenta. Nihil quidem istis
adolescentibus neque a natura neque a doctrina defuit; sed ambo rempublicam,
quam tueri potuissent, impie perturbare maluerunt.
Tiberius Gracchus,
cum esset tribunus plebis, a senatu descivit: populi favorem profusis
largitionibus sibi conciliavit; agros plebi dividebat, dabat civitatem
omnibus Italicis; provincias novis coloniis replebat: quibus rebus
viam sibi ad regnum parare videbatur. Quare convocati patres deliberabant
quidnam faciendum esset. Tiberius in Capitolium venit, manum ad caput
referens; quo signo salutem suam populo commendabat: hoc nobilitas
ita accepit quasi diadema posceret. Tum Scipio Nasica, cum esset consobrinus
Tiberii Gracchi, patriam cognationi praetulit, sublataque dextera
proclamavit: Qui rempublicam salvam esse volunt me sequantur; dein
Gracchum fugientem persecutus in eum irruit, suaque manu eum interfecit.
Mortui Tiberii corpus in flumen projectum est.
Caium Gracchum
idem furor, qui fratrem Tiberium, invasit: seu vindicandae fraternae
iecis, seu comparandae regiae potentiae causa, vix tribunatum adeptus
est, cum pessima coepit inire consilia: maximas largitiones fecit;
aerarium effudit; legem de frumento plebi dividendo tulit. Perniciosis
Gracchi consiliis, quanta poterant contentione, obsistebant omnes
boni, in quibus maxime Piso vir consularis. Is cum multa contra legem
frumentariam dixisset, lege tamen lata, ad frumentum cum caeteris
accipiendum venit; Gracchus animadvertit in concione Pisonem stantem;
eum sic compellavit, audiente populo Romano. Qui tibi constas, Piso,
cum ea lege frumentum petas quam dissuasisti? Cui Piso: Nolim quidem,
Grache, inquit, mea bona tibi viritim dividere liceat: sed si facias,
partem petam. Quo responso aperte declaravit vir gravis et sapiens
lege quam tulerat Gracchus patrimonium publicum dissipari.
Decretum a senatu
latum est, ut videret consul Opimius ne quid detrimenti respublica
caperet; quod decretum, nisi in maximo discrimine, ferri non solebat.
Caius Gracchus, armata familia, Aventinum occupaverat. Quamobrem consul,
vocato ad arma populo, Caium aggressus est qui pulsus, dum a templo
Dianae desilit, talum intorsit, et cum jam a satellitibus Opimii comprehenderetur,
jugulum servo praebuit, qui dominum et mox semetipsum super domini
corpus interemit. Consul promiserat se pro capite Gracchi aurum repensurum
esse; quare Septimuleius quidam lancea praefixum Caii caput attulit,
eique aequale auri pondus persolutum est. Aiunt etiam illum prius
cervice perforata, cerebroque exempto, plumbum infudisse, quo gravius
efficeretur.
Occiso Tiberio
Graccho, cum senatus consulibus mandasset ut in eos qui cum Tiberio
consenserant animadverteretur, Blosius quidam Tiberii amicus pro se
deprecatum venit; hancque, ut sibi ignosceretur, causam afferebat,
quod tanti Gracchum fecisset, at quidquid ille vellet, sibi faciendtim
putaret. Tum consul: Quid? ait, si te in Capitolium faces ferre vellet,
obsecuturusne voluntati illius fuisses propter istam quam jactas familiaritatem?
Nunquam, inquit Blosius, id quidem voluisset; sed, si voluisset, paruissem.
Nefaria est ista vox; nulla enim est excusatio peccati, si amici causa
peccaveris.
147 ante J. C.
Cum Corinthii
adversus Romanos rebellassent, eorumque legatis injuriam fecissent,
Lucius Mummius consul, conscripto exercitu, Corinthum profectus est.
Corinthii, veluti nihil negotii bello Romano suscepissent omnia neglexerant.
Praedam, non proelium cogitantes, vehicula duxerant ad spolia Romanorum
reportanda. Conjuges liberosque ad spectaculum certaminis in montibus
posuerunt. Quam vecordiam celerrima poena consecuta est; nam proelio
ante oculos suorum commisso caesi, lugubre his spectaculum et gravem
luctus memoriam reliquerunt. Conjuges et liberi eorum de spectatoribus
captivi facti praeda victorum fuere. Urbs ipsa Corinthus direpta primum,
deinde tuba praecinente diruta est: populus omnis sub corona venditus;
dux eorum victus domum refugit eamque incendit; conjugem interfecit,
et in ignem praecipitavit; ipse veneno interiit.
Erat
Corinthi magna vis signorum tabularumque pretiosarum, quibus Mummius
urbem et totam replevit Italiam nihil vero in domum suam intulit: sed
harum rerum adeo rudis et ignarus erat Mummius, at, cum eas tabulas
Romam portandas locaret, edixerit conducentibus, si eas perdidissent,
novas esse reddituros. Una eximii pictoris tabella ludentibus alea militibus
alvei vicem praestitit. Quae tabella deinde, cum praeda venderetur,
ab Attalo rege sex millibus nummorum empta est. Mummius pretium admiratus,
ex alieno judicio pulchritudinem tabellae suspicatus est, atque venditionem
rescidit et tabellam jussit Romam deferri.
QUINTUS
METELLUS MACEDONICUS
142 ante J. C.
Quintus Metellus
a domita Macedonia dictus Macedonicus missus est adversas pseudo-Philippum,
hominem humili loco natum qui se Persei regis filium mentiebatur,
eaque fraude Macedoniam occupaverat. Fabulam autem hujusmodi finxerat:
praedicabat se ex Perseo rege ortum, et ab eo fidei cuiusdam viri
Cretensis commissum, ut in belli casus, quod tunc ille cum Romanis
gerebat, aliquod veluti semen stirpis regiae reservaretur; datum ei
insuper libellum signo Persei impressum, quem puero traderet, cum
ad puberem aetatem venisset. Mortuo Perseo, se Adrumeti educatum usque
ad duodecimum aetatis annum, ignarum fuisse generis sui, eumque existimavisse
patrem a quo educaretur. Ab eo tandem morti proximo detectam fuisse
originem suam, sibique libellum traditum. Erat praeterea juveni forma,
quae Persei filium non dedeceret. Hunc Metellus bis proelio fudit,
et die triumphi ante currum egit.
Postea Quintus
Metellus bellum in Hispania contra Celtiberos gessit; et cum urbem,
quae erat caput gentis obsideret, jamque admota machina, partem muri,
quae sola convelli poterat brevi dijecturus videretur, humanitatem
certae victoriae praetulit. Vir quidam in obsessa civitate nobilis,
nomine Rethogenes, ad Metellum transierat, relictis in oppido filiis.
Irati cives Rethogenis filios Machinae ictibus objecerunt. Nihil motus
periculo filiorum pater hortabatur Metellum ut ne oppugnatione desisteret;
at Metellus obsidionem maluit solvere, quam pueros in conspectu patris
crudeli nece interfici: atque hujus mansuetudinis fructum tulit; namque
multae aliae urbes admiratione hujus facti se sponte ei dediderunt.
Metellus, cum
urbem Contebriam viribus expugnare non posset, ad fallendum hostem
convertit animum, et viam reperit qua propositum ad exitum perduceret.
Itinera magno impetu ingrediebatur, deinde alias atque alias regiones
petebat: modo hos occupabat montes, modo ad illos transgrediebatur.
Cum interim et suis et hostibus ignota esset causa cur sic sua mutaret
consilia, a quodam amico interrogatus quid ita incertum belli genus
sequeretur: Absiste, inquit Metellus, ista quaerere; namque tunicam
meam exurerem, si eam consilium meum scire existimarem. Postquam vero
et exercitum suum ignorantia et, hostes errore implicavit, cum alio
cursum direxisset, subito ad Contebriam reflexit, eamque inopinatam
et attonitam oppressit.
Raram
Metelli Macedonici felicitatem multi scriptores concelebrant: ea quidem
ipsi omnia contigerunt, qua beatam vitam videntur efficere. Fortuna
eum nasci voluit in urbe terrarum principe: parentes nobilissimos dedit;
adjecit animi eximias dotes et corporis vires, quae tolerandis laboribus
sufficere possent; multa decora in ejus domum congessit: nam cum ipse
consul, censor etiam augurque fuisset, et triumphasset, tres filios
consules vidit, e quibus unum etiam et censorem et triumphantem quartum
autem praetorem; tres quoque filias bene nuptas. Hunc autem vitae cursum
consentaneus finis excepit; nam Metellum ultimae senectutis spatio defunctum,
et leni mortis genere inter oscula complexusque natorum extinctum filii
et generi humeris suis, per urbem sustulerunt, et rogo imposuerunt.
QUINTUS
METULLUS NUMIDICUS
108 ante J. C.
Quintus Metellus
consul cum Jugurtha Numidarum rege bellum gessit: is a Micipsa adoptatus,
duos ejus filios fratres suos interfecerat, ut solus Numidiae imperio
potiretur. Micipsa in amicitia et societate populi Romani semper permanserat.
Postquam igitur Romae cognitum est nefarium Jugurthae scelus, placuit
illud ulcisci. Metellus cum exercitu in Africam navigavit, et cum
hoste manus conseruit. Qua in parte Jugurtha affuit; ibi aliquandiu
certatum est, neque hic ullum boni ducis aut militis officium praetermisit.
Ceteri vero ejus milites primo congressu pulsi fugatique sunt; Jugurtha
in oppidum munitum perfugit. Paucis post diebus Metellus eum insecutus,
iterum proelio fudit: Numidiam vastavit, urbes amplas et munitissimas
cepit; quae victoria ei nomen Numidici fecit.
Postea Quintus
Metellus censor factus est, ejusque egregia fuit censura, et omnis
vita plena gravitatis. Cum ab inimicis accusatus, causam de pecuniis
repetundis diceret, et ipsius tabulae circumferrentur judicibus inspiciendae,
nemo ex illis fuit qui non removeret oculos, et se totum averteret,
ne quisquam dubitare videretur verumne an falsum esset quod ille retulerat
in tabulas. Cum Saturninus tribunus plebis legem senatus majestati
adversam et reipublicae perniciosam tulisset, Metellus in eam legem
jurare noluit, eaque de causa in exilium actus est. Honestum Rhodi
secessum invenit ibique litteris operam dedit. Ita vir fortissimus
de civitate maluit decedere, quam de sententia, eique salus patriae
dulcior quam conspectus fuit.
Metelli filius
precibus et lacrymis a populo impetravit ut pater ab exilio revocaretur.
Is forte ludos spectabat, cum ei redditae sunt litterae, quibus scriptum
erat, maximo senatus et populi consensu, reditum illi in patriam datum
esse. Nihil eo nuncio moveri visus est: non prius e theatro abiit,
quam spectaculum ederetur; non laetitiam suam proxime sedentibus ulla
ex parte ostendit, sed summum gaudium intra se continuit, parique
vultu in exilium abiit, et fuit restitutus; adeo moderatum inter secundas
et adversas res gessit animum! Tantus vero ad eum advenientem concursus
est factus, ut dies totus consumptus sit in gratulationibus illum
ad portam urbis excipientium; inde in Capitolium ascendentem, et lares
repetentem universa propemodum civitas deduxit.
115 ante J. C.
Marcus Aemilius
Scaurus nobili familia ortus est, sed paupere. Nam pater ejus, quamvis
patricius, ob rei familiaris inopiam carbonarium negotium exercuisse
dicitur. Filius ipse dubitavit primo utrum honores peteret, an argentarium
faceret; sed cum eloquentia valeret, ex ea gloriam et opes peperit.
Consul factus, severum se pro tuenda militari disciplina praebuit;
disciplinae exemplum admiratione dignum referebat ipse in eis libris
quos de vita sua scripserat. Cum in eo loco ubi posuerat castra, arbor
esset maturis fructibus onusta, postridie abeunte exercitu, arbor
intactis fructibus relicta est. Idem Publio Decio praetori, quod se
transeunte sederet et assurgere jussus non paruisset, vestem scidit,
sellam fregit, et ne quis ad eum in jus iret, edixit.
Marcus Scaurus,
ut in tuenda militari disciplina, sic in punienda filii sui ingnavia
fuit severus. Cum enim in quodam proelio Romani equites pulsi, deserto
imperatore, Romam pavide repeterent, in quibus erat ipse Scauri filius,
misit pater, qui ei dicerent se libentius occursurum esse filii in
acie interfecti ossibus, quam visurum reducem reum tam turpis fugae,
ideoque conspectum irati patris degeneri filio esse vitandum, si quid
verecundiae in animo superesset. Non tulit juvenis. ignominiae dolorem
et moerore confectus interiit.
Marcus Scaurus,
cum esset summa senectute et adversa valetudine, pristinum animi vigorem
retinuit. Varius quidam patria Hispanus, vetus Scauri inimicus, senem
opprimere conatus est. Accusabat eum acceptae ab hostibus pecuniae
ad prodendam rempublicam. Scaurus nobilissimis juvenibus innixus descendit
in forum, dataque respondendi facultate, paucis verbis ita causam
egit: "Varius Hispanus ait Marcum Scaurum senatus principem ab hoste
corruptum esse, et populi Romani imperium prodidisse; Marcus vero
Scaurus princeps senatus, negat se esse huic culpae affinem: testis
nemo est; utri vos potius credendum putatis?" Qua dicti gravitat periculum
intentatum propulsavit: nam statim populus accusatorem ab illa actione
depulit.
105 ante J. C.
Publius Rutilius
Rufus vitae innocentia enituit: cum nemo esset in civitate illo integrior,
omni honore dignus est habitus, et consul factus. Cum eum amicus quidam
rem injustam aliquando rogaret, et Rutilius constanter negaret, indignatus
amicus dixit: "Quid igitur mihi opus est tua amicitia, si quod rogo
non facis?" - "Immo, respondit Rutilius, quid mihi tua, si propter
te aliquid inhoneste facere me oporteat?" Sciebat quippe vir sanctus
tam contra officium esse amico tribuere quod aequum non sit, quam
non tribuere id quod recte possimus; atque si forte amici a nobis
postulent quae honesta non sunt. religionem et fidem esse amicitiae
anteponendam.
Rutilius
tamen in invidiam equitum Romanorum venit quod ab eorum injuriis Asiam,
cui tunc praeerat, defendisset: quare ab eis repetundarum accusatus
est. Rutilius, innocentia fretus senatoris insignia non deposuit; judicibus
non supplicavit: ne ornatius quidem causam suam dici voluit, quam simplex
veritatis ratio ferebat; itaque damnatus est, et Mitylenas exsulatum
abiit. Illi Asiam petenti omnes hujus provinciae civitates legatos miserunt.
Hospitio eum, opibus, omni auxilio juverunt. Cum Rutilium quidam consolaretur,
et diceret instare arma civilia, brevique futurum ut omnes exsules reverterentur:
"Quid tibi, inquit Rutilius, mali feci, ut mihi pejorem reditum optares,
quam exitum? Malo patria meo exilio erubescat, quam reditu maereat."
112 ante J. C.
Marcus Livius
Drusus patre consulari genitus, relictum sibi patrimonium profusis
largitionibus dissipavit, adeo ut ipse profiteretur nemini se ad largiendum
quidquam reliquisse praeter caelum et coenum. Unde cum pecunia egeret,
multa contra dignitatem fecit. Tribunus plebis primo senatus causam
suscepit; sed audax et vehemens, ut propositum assequeretur, leges
perniciosas tulit: quibus cum Philippus consul obsisteret, ei Drusus
in comitio ita collum obtorsit, ut plurimus sanguis efflueret e naribus;
vique addita contumelia, non cruorem, sed muriam de turdis esse dixit.
Philippus enim deliciarum amans turdorumque imprimis edax habebatur.
Alium etiam virum consularem eisdem legibus pariter adversantem ait
Drusus se de saxo Tarpeio praecipitaturum.
Nec observantior
erga senatum fuit Drusus. Nam cum senatus ad eum misisset ut in curiam
veniret: "Quare, inquit Drusus, non ipse senatus ad me venit in Hostiliam
propinquam Rostris?" Paruitque tribuno senatus: quibus rebus factum
est ut Drusus nec senatui, nec plebi placeret. Unde cum e foro magna
hominum frequentia stipaus rediret, in atrio domus suae cultello percussus
est; cultellus lateri ejus affixus relictus est, auctor vero necis
in turba latuit: Drusus intra paucas horas decessit. Quem ne morti
quidem proximum ea deseruit superbia, quae eum in exitium impulerat;
cum extremum jam redderet spiritum, circumstantium multitudinem intuens:
"Ecquando, inquit, amici, similem mei civem habebit respublica?"
Hunc vitae finem
habuit juvenis clarissimus quidem, sed quem sua semper inquietum ac
turbulentum fecerat ambitio: ipse queri solitus est sibi uni, ne puero
quidem, ferias unquam contigisse; nam adhuc praetextatus per ambitionem
coepit reos judicibus commendare: laudantur tamen Drusi quaedam facta
dictaque. Cum Philippo consuli insidiae pararentur, ejusque vita in
maximo esset periculo, Drusus, re cognita, Philippum licet inimicum
monuit ut sibi caveret. Extat etiam Drusi vox egregia: cum enim domum
aedificaret, promitteretque architectus, si quinque talenta sibi darentur,
ita se eam aedificaturum ut nemo in eam despicere posset: "Immo, inquit
Drusus, decem dabo, si eam ita componas ut quidquid agam non a vicinis
tantum, sed ab omnibus etiam civivus possit perspici."
107 ante J. C.
Caius Marius
humili loco natus militiae tirocinium in Hispania duce Scipione posuit;
erat imprimis Scipioni carus ob singularem virtutem, et impigram ad
pericula et labores alacritatem. Scipio, cum inspicere voluisset quemadmodum
ab unoquoque equi curarentur, Marii equum validum et bene curatum
invenit: quam diligentiam imperator plurimum laudavit. Quadam die
cum forte post cenam Scipio cum amicis colloqueretur, dixissetque
aliquis, si quid Scipioni accidisset, ecquemnam alium similem imperatorem
habitura esset respublica? Scipio, percusso leniter Marii humero,
"Fortassis istum", inquit. Quo dicto excitatus Marius dignos rebus,
quas postea gessit, spiritus concepit.
Marius legatus
Metelli in Numidia, criminando eum adeptus est consulatum, et in ejus
locum suffectus. Bellum Jugurthinum a Metello prospere coeptum confecit.
Jugurtha ad Getulos profugerat, eorumque regem Bocchum adversus Romanos
concitaverat. Marius Getulos et Bocchum agressus fudit. Castellum
in excelsa rupe positum, ubi regii thesauri erant, non sine multo
labore expugnavit. Bocchus bello defessus legatos ad Marium misit,
pacem orantes. Sylla quaestor a Mario ad regem remissus, qui Boccho
persuasit ut Jugurtham Romanis traderet. Jugurtha igitur vinctus ad
Marium deductus est, quem Marius triumphans ante currum egit, et in
carcerem coenosum inclusit, quo cum Jugurtha veste detracta ingrederetur,
os diduxit ridentis in modum et similisque desipienti exclamavit:
"Proh! quam frigidum est vestrum balneum!"
Manus post expeditionem
Numidicam iterum consul creatus est, eique bellum contra Cimbros et
Teutones decretum est. Hi novi hostes ab extremis Germaniae finibus
profugi, novas sedes quaerebant. Gallia exclusi, in Italiam transgressi
sunt; nec primum impetum barbarorum tres duces Romani sustinuerant;
sed Marius primo Teutones sub ipsis Alpium radicibus assecutus proelio
oppressit: vallem fluviumque medium hostes tenebant, unde militibus
Romanis nulla aquae copia: aucta necessitate virtus causa victoriae
fuit; namque Marius sitim metuentibus ait digitum protendens: "Viri
estis: en illic aquam habebitis." Itaque tam acriter pugnatum est,
tantaque caedes hostium fuit, ut Romani victores de cruento flumine
non plus aquae biberent, quam sanguinis barbarorum.
Deletis Teutonibus
Caius Marius in Cimbros convertitur: hi ex alia parte Italiam ingressi,
Athesim flumen non ponte nec navibus, sed ingesta obrutum sylva transiluerant;
quibus occurrit Marius. Tum Cimbri legatos ad consulem miserunt, agros
sibi suisque fratribus postulantes. Ignorabant scilicet Teutonum cladem.
Cum Marius ab eis quaesivisset quos illi fratres dicerent; Teutones
nominaverunt. Ridens Marius: "Omittite, inquit, fratres; tenent hi
acceptam a nobis terram aeternumque tenebunt." Legati sensere se ludibrio
haberi, ultionemque Mario minati sunt, statim atque Teutones advenissent.
"Atqui adsunt, inquit Marius, decetque vos hinc non discedere, nisi
salutatis vestris fratribus." Tum vinctos adduci jussit Teutonum duces
qui, in proelio capti fuerant.
His rebus auditis,
Cimbri castris egressi ad pugnam prodierunt. Marius aciem ita instituit,
ut pulvis in oculos et ora hostium ferretur. Incredibili strage prostrata
est illa Cimbrorum multitudo. Caesa traduntur centum et octoginta
hominum millia. Nec minor cum uxoribus pugna, quam cum viris fuit:
illae enim objectis undique plaustris altae desuper, quasi e turribus,
pugnabant lanceis contisque. Victae tamen legationem ad Marium miserunt
libertatem orantes, quam cum non impetrassent, suffocatis elisisque
infantibus, aut mutuis concidere vulneribus, aut vinculo, e crinibus
suis facto, ab arboribus jugisque plaustrorum subrectis pependerunt.
Ferant unam conspectam fuisse quae pedibus suis duos filios, seipsam
vero ex arbore suspenderat.
Tunc Romae primum
civile bellum ortum est. Cum enim Sylla consul contra Mithridatem
regem Ponti missus fuisset, ei Marius illud imperium eripuit, fecitque
ut loco Syllae imperator crearetur ; qua re commotus Sylla cum exercitu
Romam venit, eam armis occupavit, Mariumque expulit. Marius in palude
aliquandiu delituit ; sed ibi paulo post deprehensus, et, ut erat,
nudo corpore caenoque oblitus, injecto in collum loro raptus est,
et in custodiam conjectus. Missus etiam est ad eum occidendum servus
publicus, natione Cimber, quem Marius vultus majestate deterruit.
Cum enim hominem ad se gladio stricto venientem vidisset: "Tune, inquit,
Marium audebis occidere ?" Ille attonitus ac tremens, abjecto ferro,
fugit. Marius postea, ab eis etiam, qui prius eum occidere voluerant,
e carcere emissus est.
Marius accepta
navicula in Africam trajecit, et in agrum Carthaginiensem pervenit.
Ibi cum in locis solitariis sederet, venit ad eum lictor Sextilii
praetoris, qui hanc provinciam administrabat. Marius ab eo, quem nunquam
laeserat, aliquod humanitatis officium exspectabat; at lictor decedere
eum provincia jussit, nisi vellet in se animadverti. Torvis oculis
eum intuens Marius nullum dabat responsum. Interrogavit igitur eum
lictor, ecquid praetori vellet renuntiari. Cui Marius: "Abi, inquit,
nuntia te vidisse Caium Marium in Carthaginis magnae ruinis sedentem."
Duplici exemplo insigni eum admonebat de inconstantia rerum humanarum,
cum et urbis maximae excidium, et viri clarissimi casum ob oculos
poneret.
Profecto ad bellum
Mithridaticum Sylla, in Italiam rediit Marius efferatus magis calamitate
quam domitus. Cum exercitu Romam ingressus, eam caedibus et rapinis
vastavit; omnes adversae factionis nobiles variis suppliciorum generibus
affecit: quinque dies, totidemque noctes ista scelerum omnium duravit
licentia. Hoc tempore admiranda sane fuit populi Romani abstinentia:
cum enim Marius objecisset domos occisorum diripiendas, nemo fuit
qui ullam ex his rem attingeret; quae populi misericordia erat tacita
quaedam Marii crudelitatis vituperatio. Tandem Marius senio et laboribus
confectus in morbum incidit, et ingenti omnium laetitia vitam finivit.
Cujus viri si expendantur cum virtutibus vitia, haud facile dictu
erit utrum in bello hostibus, an in otio civibus fuerit infestior:
quam enim rempublicam contra hostes virtute servaverat, eam togatus
ambitione evertit.
Erat Mario ingenuarum
artium et liberalium studiorum contemptor animus. Cum aedem Honoris
de manubus hostium vovisset, spreta peregrinorum marmorum nobilitate
artificumque Graecorum peritia, eam vulgari lapide per artificem Romanum
curavit aedificandam. Graecas etiam litteras aspernabatur, quod, inquiebat,
suis doctoribus parum ad virtutem prodessent; ad idem fortis, validus
et adversus dolorem confirmatus. Cum ei varices in crure secarentur,
vetuit se a alligari. Acrem tamen fuisse doloris morsum ipse ostendit;
nam medico alterum crus postulanti noluit praebere, quod majorem esse
remedii quam morbi dolorem judicaret.
108 ante J. C.
Lucius Cornelius
Sylla patricio genere natus, bello Jugurthino quaestor Marii fuit.
Vitam antea ludo, vino, libidineque inquinatam duxerat; quapropter
Marius moleste tulit quod, sibi gravissimum bellum gerenti, tam delicatus
quaestor sorte obtigisset Ejusdem tamen, postquam in Africam venit,
virtus enituit. Bello Cimbrico legatus consulis bonam operam navavit.
Consul ipse deinde factus, pulso in exsilium Mario, adversus Mithridatem
profectus est; ac primum illius regis praefectos duobus proeliis profligavit;
dein transgressus in Asiam, Mithridatem ipsum fudit, et oppressisset,
nisi adversus Marium festinans, qualemcumque pacem maluisset componere.
Mithridatem tamen pecunia multavit; Asia aliisque provinciis, quas
occupaverat, decedere coegit, eumque paternis finibus contentum esse
jussit.
Sylla propter
motus urbanos cum victore exercitu Romam properavit. Eos qui Mario
favebant omnes superavit: nihil illa victoria fuit crudelius. Sylla
dictator creatus novo et inaudito exemplo tabulam proscriptionis proposuit,
qua nomina eorum qui occidendi essent continebantur: cumque omnium
esset orta indignatio, postridie plura etiam adjecit nomma. Ingens
caesorum fuit multitudo. Saevitiae causam avaritia etiam praebuit,
multoque plures propter divitias, quam propter odium victoris necati
sunt. Civis quidam innoxius, cui fundus in agro Albano erat, legens
proscriptorum nomina, se quoque adscriptum vidit: "Vae, inquit, misero
mihi; me fundus Albanus persequitur!" Neque longe progressus, a quodam
agnitus et percussus est.
Depulsis prostratisque
inimicorum partibus, Sylla Felicem se edicto appellavit: cumque ejus
uxor geminos eodem partu tunc edidisset, puerum Faustum puellamque
Faustam nominari voluit. Tum repente, contra omnium expectationem,
dictaturam deposuit, dimissisque lictoribus, diu in foro deambulavit.
Stupebat populus eum privatum videns cujus modo tam formidolosa fuerat
potestas: quodque non minus mirandum fuit, sua ei privato non solum
salus, sed etiam dignitas constitit, qui cives innumeros occiderat.
Unus tantum fuit adolescens qui auderet queri, et recedentem usque
ad fores domus maledictis incessere. Cujus injurias Sylla patienti
animo tulit; sed domum ingrediens dixit: "Hic adolescens efficiet
ne quis posthac tale imperium deponat."
Sylla deinde
in villam profectus, rusticari et venando vitam ducere coepit. Ibi
morbe pediculari correptus interiit, vir ingentis animi, cupidus voluptatum,
sed gloriae cupidior; litteris graecis atque latinis eruditus, et
virorum litteratorum adeo amans, ut sedulitatem etiam mali cujusdam
poetae aliquo praemio dignam duxerit: nam cum ille epigramma ipsi
obtulisset, jussit Sylla praemium ei statim dari, ea tamen lege ne
quid postea scriberet. Ante victoriam laudandus, in eis vero quae
secuta sunt nunquam satis vituperandus: urbem enim et Italiam civium
sanguine inundavit. Non solum in vivos saeviit, sed ne mortuis quidem
pepercit; nam Caii Marii, cujus, etsi postea inimicus, aliquando tamen
quaestor fuerat, erutos cineres in flumen projecit. Qua crudelitate
rerum praeclare gestarum gloriam corrupit.
75 ante J. C.
Lucius Lucullus
ingenio, doctrina et virtute claruit. In Asiam quaestor profectus,
huic provinciae per multos annos cum laude praefuit. Postea consul
factus ad Mithridaticum bellum a senatu missus, opinionem omnium,
quae de virtute ejus erat, vicit: nam ab eo laus imperatoria non admodum
expectabatur, qui adolescentiam in pacis artibus consumpserat; sed
incredibilis quaedam ingenii magnitudo non desideravit tardam et indocilem
usus disciplinam. Totum iter consumpsit partim in percontando a peritis,
partim in rebus gestis legendis. Habebat porro admirabilem quamdam
rerum memoriam; unde factum est ut in Asiam doctus imperator venerit,
cum esset Roma profectus rei militaris rudis.
Lucullus eo bello
magnas ac memorabiles res gessit: Mithridatem saepe multis locis fudit,
Tigranem regum maximum in Armenia vicit, ultimamque bello manum magis
noluit imponere, quam non potuit; sed alioqui per omnia laudabilis,
et bello paene invictus pecuniae cupidini nimium deditus fuit, quam
tamen ideo expetebat, ut deinde per luxuriam effunderet ; itaque postquam
de Mithridate triumphasset, abjecta omnium rerum cura, coepit delicate
ac molliter vivere, otioque et luxu diffluere ; magnifice et immenso
sumptu villas aedificavit, atque ad earum usum mare ipsum vexavit.
Nam in quibusdam locis moles mari injecit, in aliis vero, suffossis
montibus, mare in terras induxit ; unde eum haud infacete Pompeius
vocabat Xerxem togatum. Xerxes enim Persarum rex, cum pontem in Hellesponto
fecisset, et ille tempestate ac fluctibus esset disjectus, jussit
mari trecentos flagellorum ictus infligi, et compedes dari.
Habebat Lucullus
villam prospectu et ambulatione pulcherrimam, quo cum venisset Pompeius,
id unum reprehendit quod ea habitatio esset quidem aestate peramoena,
sed hieme minus commoda videretur; cui Lucullus: "Putasne, inquit,
me minus sapere quam hirundines, quae adveniente hieme sedem commutant?"
Villarum magnificentiae respondebat epularum sumptus: cum aliquando
modica ei, utpote soli, cena esset posita, coquum graviter objurgavit,
eique excusanti ac dicenti se non debuisse lautum parare convivium,
quod nemo esset ad cenam invitatus: "Quid ais, inquit iratus Lucullus,
au nesciebas Lucullum hodie cenaturum esse apud Lucullum?"
91 ante J. C.
Quintus Sertorius
ignobili loco natus, prima stipendia bello Cimbrico fecit, in quo
honos ei virtutis causa habitus est. In prima adversus Cimbros pugna
licet vulneratus, et equo amisso, Rhodanum flumen rapidissimum nando
trajecit, lorica et scuto retentis. Egregia etiam fuit ejus opera
bello sociali: dum enim nullum periculum refugit, alter ei oculus
effossus est ; idque ille non dehonestamentum ori, sed ornamentum
merito arbitrabatur: dicebat enim cetera bellicae fortitudinis insignia,
ut armillas, coronasve, nec semper nec ubique gestari ; se vero, quotiescumque
in publicum prodiret, suae virtutis pignus, vulnus scilicet ob rempublicam
acceptum in ipsa fronte ostentare, nec quemquam sibi occurrere, qui
non esset laudum suarum admirator.
Postquam Sylla
ex bello Mithridatico in Italiam reversus, coepit dominari, Sertorius
qui partium Marianarum fuerat, in Hispaniam se contulit. Ibi virtutis
admiratione et imperandi moderatione Hispanorum simul ac Romanorum,
qui in eis locis consederant, animos sibi conciliavit, magnoque exercitu
collecto, quos adversus eum Sylla miserat duces profligavit. Missus
deinde a Sylla Metellus a Sertorio fusus quoque ac fugatus est. Pompeium
etiam, qui in Hispaniam venerat ut Metello opem ferret, levibus proeliis
lacessivit Sertorius. Is enim non minus cautus quam acer imperator
universae dimicationis discrimen vitabat, quod imparem se universo
Romanorum exercitui sentiret; interim vero hostem crebris damnis fatigabat.
Cum aliquando
Sertorii milites pugnam inconsulte flagitarent, nec jam eorum impetus
posset cohiberi, Sertorius duos in eorum conspectu equos constituit,
praevalidum alterum, alterum vero admodum exilem et imbecillum: deinde
equi infirmi caudam a robusto juvene totam simul abrumpi jussit ;
validi autem equi singulos pilos ab imbecillo sene paulatim velli.
Irritus adolescentis labor risum omnibus movit; senex autem, quamvis
tremula manu, id perfecit quod imperatum sibi fuerat. Cumque milites
non satis intelligerent quorsum ea res spectaret, Sertorius ad eos
conversus: "Equi caudae, inquit, similis est hostium exercitus: qui
partes aggreditur, facile potest opprimere ; contra nihil proficiet
qui universum conabitur prosternere."
Erat Sertorio
cerva candida eximiae pulchritudinis, quae ipsi magno usui fuit, ut
obsequentiores haberet milites. Hanc Sertorius assuefecerat se vocantem
audire et euntem sequi. Dianae donum esse omnibus persuasit, seque
ab ea moneri quae facto opus essent. Si quid durius vellet imperare,
se a cerva monitum praedicabat, statimque libentes parebant. Cerva
in quadam hostium incursione amissa est ac periisse credita ; quod
aegerrime tulit Sertorius. Multis post diebus a quodam homine inventa
est. Sertorius eum, qui id sibi nuntiabat, tacere jussit, cervamque
repente in locum, ubi jus reddere solebat, immitti. Ipse vultu hilari
in publicum progressus, dixit sibi in quiete visam esse cervam, quae
perierat, ad se reverti. Tunc emissa ex composito cerva, ubi Sertorium
conspexit, laeto saltu ad tribunal fertur, ac dexteram sedentis ore
lambit ; undo clamor factus, ortaque omnium admiratio est.
Victus postea
a Pompeio Sertorius pristinos mores mutavit, et ad iracundiam deflexit.
Multos ob suspicionem proditionis crudeliter interfecit ; unde odio
esse coepit exercitui. Romani moleste ferebant quod Hispanis magis
quam sibi confideret, hosque haberet corporis custodes. In hac animorum
aegritudine non deserebant Sertorium, quem necessarium sibi ducem
judicabant, sod eum amare desierant. Deinde in Hispanos quoque saeviit
Sertonus, quod ei tributa non tolerarent ipse etiam Sertorius curis
jam et laboribus fessus, ad obeunda ducis munia segnior, ad luxum
et libidines declinavit. Quare, alienatis omnium animis, jussa imporatoris
contemnebantur; tandem facta adversus eum conjuratione, Sortorius
in convivio a suis est interfectus.
88 ante J. C.
Cnaeus Pompeius
stirpis senatoriae adolescens, in bello civili se et patrem consilio
servavit. Pompeii pater suo exercitui ob avaritiam erat invisus; itaque
facta est in eum conspiratio. Terentius quidam, Cnaei Pompeii contubernalis,
eum occidendum susceperat, dum alii tabernaculum patris incenderent.
Quae res juveni Pompeio cenanti nuntiata est. Ipse nihil periculo
motus, solito hilarius bibit, et cum Terentio eadem, qua antea, comitate
usus est. Deinde cubiculum ingressus, clam subduxit se tentorio, et
firmam patri circumposuit custodiam. Terentius tum districto ense,
ad lectum Pompeii accessit, multisque ictibus stragula percussit.
Orta mox seditione, Pompeius se in media conjecit agmina, militesque
tumultuantes precibus et lacrimis placavit, ac suo duci reconciliavit.
Pompeius eodem
bello civili partes Syllae secutus, ita egit, ut ab eo maxime diligeretur.
Annos tres et viginti natus, ut Syllae auxilio veniret, paterni exercitus
reliquias collegit, statimque dux peritus exstitit. Illius magnus
apud militem amor, magna apud omnes admiratio fuit ; nullus ei labor
taedio, nulla defatigatio molestiae erat. Cibi vinique temperans,
somni parcus, inter milites corpus exercebat. Cum alacribus saltu,
cum velocibus cursu, cum validis lucta certabat. Tum ad Syllam iter
intendit, non per loca devia, sed palam incedens, tres hostium exercitus
aut fudit, aut sibi adjunxit. Quem ubi Sylla ad se accedere audivit,
egregiamque sub signis juventutem aspexit, desiliit ex equo, Pompeiumque
salutavit imperatorem: deinceps ei venienti solebat assurgere de sella
et caput aperire; quem honorem nemini nisi Pompeio tribuebat.
Postea Pompeius
in Siciliam profectus est, ut eam a Carbone Syllae inimico occupatam
reciperet. Carbo comprehensus, et ad Pompeium ductus est. Quem Pompeius,
postquam acerbe in eum invectus fuisset, ad supplicium duci jussit.
Tunc ille, qui ter consul fuerat, demisse ac muliebriter mortem extimuit:
voce flebili petiit ut sibi alvum levare liceret, sicque brevem miserrimae
vitae usuram rapuit, donec miles morae impatiens caput in sordido
loco sedentis amputavit. Longe moderatior fuit Pompeius erga Sthenium
Siculae cujusdam civitatis principem. Cum enim in eam civitatem animadvertere
decrevisset qua sibi adversata fuerat, exclamavit Sthenius, eum inique
facturum si ob culpam unius omnes plecteret. Interroganti Pompeio
quisnam ille unus esset, "Ego, inquit Sthenius, qui meos cives ad
id induxi." Tam libera voce delectatus Pompeius, omnibus et Sthenio
ipsi pepercit.
Transgressus
inde in Africam Pompeius, Iarbam Numidiae regem, qui Marii partibus
favebat, bello persecutus est. Intra dies quadraginta hostem oppressit,
et Africam subegit adolescens quattuor et viginti annorum. Tum ei
litterae a Sylla redditae sunt, quibus jubebatur exercitum dimittere,
et cum una tantum legione successorem exspectare. Id aegre tulit Pompeius
paruit: tamen, et Romam reversus est. Revertenti incredibilis multitudo
obviam ivit. Sylla quoque eum laetus excepit, et Magni cognomine appellavit:
nihilominus Pompeio triumphum petenti restitit; neque ea re a proposito
deterritus est Pompeius; aususque est dicere plures solem orientem
adorare, quam occidentem: quo dicto innuebat Syllae potentiam minui,
suam vero crescere. Ea voce audita, Sylla juvenis constantiam admiratus,
exclamavit: Triumphet, triumphet.
Metello jam seni
et bellum in Hispania segnius gerenti collega datus est Pompeius,
ibique adversus Sertorium vario eventu dimicavit. In quodam proelio
maximum subiit periculum: cum enim in eum vir vasta corporis magnitudine
impetum fecisset, Pompeius manum hostis amputavit, sed multis in eum
concurrentibus, vulnus in femore accepit, et a suis fugientibus desertus
in hostium potestate erat. At praeter spem evasit: illi scilicet equum
Pompeii auro phalerisque eximiis instructum ceperant. Dum vero praedam
inter se altercantes partiuntur, Pompeius illorum manus effugit. Altero
proelio, cum Metellus Pompeio laboranti auxilio venisset, fususque
esset Sertorii exercitus, is dixisse fertur: "Nisi ista anus supervenisset,
ego hunc puerum verberibus castigatum Romam dimisissem." Metellum
anum appellabat, quia is jam senex ad mollem et effeminatam vitam
deflexerat. Tandem Sortorio interfecto Pompeius Hispaniam recepit.
Cum piratae maria
omnia infestarent, et quasdam etiam Italiae urbes diripuissent, ad
eos opprimendos, cum imperio extraordinario missus est Pompeius. Nimiae
viri potentiae obsistebant quidam ex optimatibus, et imprimis Quintus
Catulus; qui cum in contione dixisset esse quidem praeclarum virum
Cnaeum Pompeium, sed non esse uni omnia tribuenda, adjecissetque:
"Si quid ei acciderit, ecquemnam in ejus locum substituetis?" Acclamavit
universa contio: "Te ipsum, Quinte Catule." Tam honorifico civium
testimonio victus Catulus e contione discessit. Pompeius, disposito
per omnes maris recessus navium praesidio, brevi terrarum orbem illa
peste liberavit ; praedones multis locis victos fudit ; eosdem in
deditionem acceptos in urbibus et agris procul a mari collocavit.
Nihil hac victoria celerius ; nam intra quadragesimum diem piratas
toto mari expulit.
Confecto bello
piratico, Cnaeus Pompeius contra Mithridatem profectus est, et in
Asiam magna celeritate contendit. Proelium cum rege conserere cupiebat,
neque opportuna dabatur pugnandi facultas, quia Mithridates interdiu
castris se continebat, noctu vero haud tutum orat congredi cum hoste
in locis ignotis. Quadam tamon nocto Mithridatem Pompeius aggressus
est. Luna magno fuit Romanis adjumento: nam cum eam Romani a tergo
haberent, umbrae corporum longius projectae ad primos usque hostium
ordines pertinebant ; unde decepti regii milites, in umbras tanquam
in propinquum hostem tela mittebant. Victus Mithridates in Pontum
profugit. Adversus eum filius Pharnaces rebellavit, quia, occisis
a patre fratribus, vitae suae ipse timebat. Mithridates a filio obsessus
venenum sumpsit, quod cum tardius subiret, quia adversus venena multis
antea medicaminibus corpus firmaverat, a milite Gallo volens interfectus
est.
Pompeius deinde
Tigranem Armeniae regem, qui Mithridatis partes secutus fuerat, ad
deditionem compulit ; quem tamen ad genua procumbentem erexit, benignis
verbis recreavit, et in regnum restituit, aeque pulchrum esse judicans
et vincere reges et facere. Tandem rebus Asiae compositis in Italiam
rediit. Ad urbem venit, non, ut plerique timuerant, armatus, sed demisso
exercitu, et tertium triumphum biduo duxit. Insignis fuit multis novis
inusitatisque ornamentis hic triumphus ; sed nihil illustrius visum,
quam quod tribus triumphis tres orbis partes devictae causam praebuerunt
Pompeius enim, quod antea contigerat nemini, primo ex Africa, iterum
ex Europa, tertio ex Asia triumphavit, felix opinione hominum futurus,
si quem gloriae, eumdem vitae finem habuisset, neque adversam fortunam
esset expertus jam senex.
Postea orta est
inter Pompeium et Caesarem gravis dissensio, quod hic superiorem,
ille vero parem ferre non posset: et inde bellum civile exarsit. Caesar
cum infesto exercitu in Italiam venit. Pompeius relicta urbe ac deinde
Italia ipsa, Thessaliam petiit, et cum eo consules senatusque omnis:
quem insecutus Caesar apud Pharsaliam acie fudit. Victus Pompeius
ad Ptolemaeum Alexandriae regem, cui tutor a senatu datus fuerat,
profugit ; sed ille Pompeium interfici jussit. Latus Pompeii sub oculis
uxoris et liberorum mucrone confossum est, caput abscissum, truncus
in Nilum conjectus. Dein caput velamine involutum ad Caesarem delatum
est, qui eo viso lacrimas fudit, et illud multis pretiosissimisque
odoribus cremandum curavit.
Is fuit viri
praestantissimi post tres consulatus et totidem triumphos vitae exitus.
Erant in Pompeio multae ac magnae virtutes, ac praecipue admiranda
frugalitas. Cum ei aegrotanti praecepisset modicus ut turdum ederet,
negarent autem servi eam avem usquam aestivo tempore posse reperiri,
nisi apud Lucullum, qui turdos domi saginaret, vetuit Pompeius turdum
inde peti, medicoque dixit: "Ergo nisi Lucullus perditus deliciis
esset, non viveret Pompeius ?" Aliam avem, quae parabilis esset, sibi
jussit apponi.
Viris
doctis magnum honorem habebat Pompeius. Ex Syria decedens, confecto
bello Mithridatico, cum Rhodum venisset, nobilissimum philosophum Posidonium
cupiit audire: sed cum is diceretur tunc graviter aegrotare, quod maximis
podagrae doloribus cruciabatur, voluit saltem Pompeius eum visere. Mos
erat ut, consule aedes aliquas ingressuro, lictor fores virga percuteret,
admonens consulem adesse: at Pompeius vetuit fores Posidonii percuti,
honoris causa. Quem ut vidit et salutavit, moleste se ferre dixit, quod
eum non posset audire. At ille: "Tu vero, inquit, potes, nec committam
ut dolor corporis efficiat ut frustra tantus vir ad me venerit." Itaque
cubans graviter et copioso disseruit de hoc ipso: nihil esse bonum nisi
quod honestum esset, et nihil malum dici posse quod turpe non esset.
Cum vero dolor interdum acriter eum pungeret, saepe dixit: "Nihil agis,
dolor, quamvis sis molestus ; nunquam te esse malum confitebor"
85 ante J. C.
Caius Julius
Caesar nobilissima genitus familia, annum agens sextum et decimum,
patrem amisit: paulo post Corneliam duxit uxorem, cujus cum pater
esset Syllae inimicus, voluit Sylla Caesarem compellere, ut eam dimitteret;
neque id potuit efficere. Ob eam causam Caesar bonis spoliatus, cum
etiam ad mortem quaereretur, mutata veste, noctu elapsus est ex urbe,
et quanquam tunc quartanae morbo laboraret, prope per singulas noctes
latebras commutare cogebatur; sic quoque comprehensus a Syllae liberto,
vix data pecunia evasit. Postremo per proximos suos veniam impetravit,
diu repugnante Sylla, qui cum deprecantibus ornatissimis viris denegasset,
atque illi pertinaciter contenderent, expugnatus tandem dixit eum,
quem salvum tantopore cuperent, aliquando optimatum partibus, quas
simul defendissent, exitio futurum, multosque in eo puero inesse Marios.
Caesar, mortuo
Sylla et composita seditione civili, Rhodum secedere statuit, ut per
otium Apollonio, tunc clarissimo dicendi magistro, operam daret ;
sed in itinere a piratis captus est, mansitque apud eos quadraginta
dies. Ita porro per illud omne spatium se gessit, ut piratis terrori
pariter ac venerationi esset ; atque ne eis suspicionem ullam daret,
qui oculis tantummodo eum custodiebant, nunquam aut nocte, aut die
excalceatus est. Interim comites servosque dimiserat ad expediendas
pecunias quibus redimeretur. Viginti talenta piratae postulaverant
; ille vero quinquaginta daturum se spopondit. Quibus numeratis, expositus
est in litore. Caesar liberatus confestim Miletum, quae urbs proxime
aberat, properavit ; ibique contracta classe stantes adhuc in eodem
loco praedones noctu adortus, aliquot naves, mersis aliis, cepit,
piratasque ad deditionem redactos eo affecit supplicia quod illis
saepe per jocum minatus fuerat dum ab eis detineretur ; crucibus illos
suffigi jussit.
Julius Caesar
quaestor factus in Hispaniam profectus est ; cumque Alpes transiret,
et ad conspectum pauperis cujusdam vici comites ejus per jocum inter
se disputarent an illic etiam esset ambitioni locus, serio dixit Caesar
malle se ibi primum esse quam Romae secundum. Ita animus dominationis
avidus a prima aetate regnum concupiscebat, semperque in ore habebat
hos Euripidis, Graeci poetae, versus:
Nam
si violandum est jus; regnandi gratia
Violandum est: aliis rebus pietatem colas.
Cum vero Gades,
quod est Hispaniae oppidum, venisset, visa Alexandri Magni imagine,
ingemuit, et lacrimas fudit: causam quaerentibus amicis: "Nonne, inquit,
idonea dolendi causa est, quod nihildum memorabile gesserim, eam aetatem
adeptus qua Alexander jam terrarum orbem subegerat?"
Julius Caesar
in captanda plebis gratia, et ambiendis honoribus patrimonium effudit:
aere alieno oppressus ipse dicebat sibi opus esse millies sestertium,
ut haberet nihil. His artibus consulatum adeptus est ; collegaque
ei datus Marcus Bibulus, cui Caesaris consilia haud placebant. Inito
magistratu, Caesar legem agrariam tulit, hoc est de dividendo egenis
civibus agro publico: cui legi cum senatus repugnaret, Caesar rem
ad populum detulit. Bibulus collega in forum venit ut legi ferendae
obsisteret, sed tanta commota est seditio, ut in caput consulis cophinus
stercore plenus effunderetur, fascesque frangerentur. Tandem Bibulus
a satellitibus Caesaris foro expulsus, domi se continere per reliquum
anni tempus coactus est, curiaque abstinere. Interea unus Caesar omnia
ad arbitrium in republica administravit: unde quidam homines faceti,
quae eo anno gesta sunt, non ut mos erat, consulibus Caesare et Bibulo
acta esse dicebant, sed Julio et Caesare, unum consulem nomine et
cognomine pro duobus appellantes.
Julius Caesar
functus consulatu, Galliam provinciam sorte obtinuit. Gessit autem
novem annis, quibus in imperio fuit, haec fere. Galliam in provinciae
Romanae formam redegit; Germanos, qui trans Rhenum incolunt, primus
Romanorum ponte fabricato aggressus, maximis affecit cladibus. Britannos
antea ignotos vicit, eisque pecunias et obsides imperavit ; quo in
bello multa Caesaris facta egregia narrantur. Inclinante in fugam
exercitu, rapuit e manu militis fugientis scutum, et in primam aciem
volitans, pugnam restituit. In alio proelio aquiliferum terga vertentem
faucibus comprehendit, in contrariam partem retraxit, dexteramque
ad hostem protendens: "Quorsum tu, inquit, abis? Illic sunt cum quibus
dimicamus." Quo facto militibus animos addidit.
Caesar cum adhuc
in Gallia detineretur, ne imperfecto bello discederet, postulavit
ut sibi liceret, quamvis absenti, secundum consulatum petere; quod
ei a senatu est negatum. Ea re commotus in Italiam rediit, armis injuriam
acceptam vindicaturus, plurimisque urbibus occupatis Brundusium contendit,
quo Pompeius consulesque confugerant. Tunc summa audaciae facinus
Caesar edidit: a Brundusio Dyrrachium inter oppositas classes gravissima
hieme transmisit, cessantibusque copiis quas subsequi jusserat, cum
ad eas arcessendas frustra misisset, morae impatiens, castris noctu
egreditur, clam solus naviculam conscendit obvoluto capite, ne agnosceretur.
Mare adverso vento vehementer flante intumescebat ; in altum tamen
protinus dirigi navigium jubet; cumque gubernator paene obrutus fluctibus
adversae tempestati cederet, "Quid times ? ait: Caesarem vehis."
Deinde Caesar
Thessaliam petiit, ubi Pompeium Pharsalico proelio fudit, fugientem
persecutus est, eumque in itinere cognovit occisum fuisse. Tum bellum
Ptolomaeo Pompeii interfectori intulit, a quo sibi quoque insidias
parari videbat ; quo victo, Caesar in Pontum transiit, Pharnacemque
Mithridatis filium rebellantem aggressus, intra quintum ab adventu
diem, quattuor vero quibus in conspectum venerat horis, uno proelio
profligavit. Quam victoriae celeritatem inter triumphandum notavit
inscripto inter pompae ornamenta trium verborum titulo, "Veni, vidi,
vici". Sua deinceps Caesarem ubique comitata est fortuna. Scipionem
et Jubam Numidiae regem, reliquias Pompeianarum partium in Africa
refoventes, devicit. Pompeii liberos in Hispania superavit. Clementer
usus est victoria, et omnibus qui contra se arma tulerant pepercit.
Regressus in urbem quinquies triumphavit.
Bellis civilibus
confectis, Caesar dictator in perpetuum creatus agere insolentius
coepit: senatum ad se venientem sedens excepit, et quemdam ut assurgeret
monentem irato vultu respexit: cum Antonius, Caesaris in omnibus expeditionibus
comes, et tunc in consulatu collega, ei in sella aurea sedenti pro
rostris diadema, insigne regium, imponeret, non visus est eo facto
offensus. Quare conjuratum est in eum a sexaginta et amplius viris,
Cassio et Bruto ducibus conspirationis. Cum igitur Caesar idibus martiis
in senatum venisset, assidentem specie officii circumsteterunt, illicoque
unus e conjuratis, quasi aliquid rogaturus, propius accessit, renuentique
togam ab utroque humero apprehendit. Deinde clamantem: "Ista quidem
vis est", Cassius vulnerat paulo infra jugulum. Caesar Cassii brachium
arreptum graphio trajecit, conatusque prosilire aliud vulnus accepit.
Cum Marcum Brutum, quem loco filii habebat, in se irruentem vidisset,
dixit: "Tu quoque fili mi !" Dein ubi animadvertit undique se strictis
pugionibus peti, toga caput obvolvit, atque ita tribus et viginti
plagis confossus est.
Erat Caesar excelsa
statura, nigris vegetisque oculis, capite calvo: quam calvitii deformitatem
aegre ferebat, quod saepe obtrectantium jocis esset obnoxia. Itaque
ex omnibus honoribus sibi a senatu populoque decretis non aliud recepit
aut usurpavit libentius, quam jus laureae perpetuo gestandae. Eum
vini parcissimum fuisse ne inimici quidem negarunt: unde Cato dicere
solebat unum ex omnibus Caesarem ad evertendam rempublicam sobrium
accessisse. Armorum et equitandi peritissimus erat; laboris ultra
fidem patiens: in agmine nonnunquam equo, saepius pedibus anteibat,
capite detecto, sive sol, sive imber esset. Longissimas vias incredibili
celeritate confecit, ita ut persaepe nuntios de se praevenerit, neque
eum morabantur flumina, quae vel nando vel innixus inflatis utribus
trajiciebat.
73 ante J. C.
Marcus Cato,
adhuc puer, invictum animi robur ostendit. Cum in domo Drusi avunculi
sui educaretur, Latini de civitate impetranda Romam venerunt. Popedius
Latinorum princeps, qui Drusi hospes erat, Catonem puerum rogavit
ut Latinos apud avunculum adjuvaret. Cato vultu constanti negavit
id se facturum. Iterum deinde ac saepius interpellatus in proposito
perstitit. Tunc Popedius puerum in excelsam aedium partem levatum
tenuit, et abjecturum inde se minatus est, nisi precibus obtemperaret
; neque hoc metu a sententia eum potuit dimovere. Tunc Popedius exclamasse
fertur: "Gratulemur nobis, Latini, hunc esse tam parvum; si enim senator
esset, ne sperare quidem jus civitatis nobis liceret."
Cato, cum salutandi
gratia ad Syllam a paedagogo duceretur, et in atrio cruenta proscriptorum
capita vidisset, Syllae crudelitatem exsecratus est; seque eodem esse
animo significavit, quo puer alius nomine Cassius, qui tunc publicam
scholam cum Fausto Syllae filio frequentabat. Cum enim Faustus proscriptionem
paternam in schola laudaret, diceretque se, cum per aetatem posset,
eamdem rem esse facturum, ei sodalis gravem colaphum impegit. Insignis
fuit et ad imitandum proponenda Catonis erga fratrem benevolentia.
Cum enim interrogaretur quem omnium maxime diligeret, respondit, fratrem.
Iterum interrogatus quem secundum maxime diligeret, iterum fratrem
respondit. Quaerenti tertio idem responsum dedit, donec ille a percunctando
desisteret. Crevit cum aetate ille Catonis in fratrem amor: ab ejus
latere non discedebat ; ei in omnibus rebus morem gerebat. Annos natus
viginti nunquam sine fratre cenaverat, nunquam in forum prodierat,
nunquam iter susceperat. Diversum tamen erat utriusque ingenium: in
utroque probi mores erant, sed Catonis indoles severior.
Cato, cum frater,
qui erat tribunus militum, ad bellum profectus esset, ne eum desereret,
voluntana stipendia fecit. Accidit postea ut Catonis frater in Asiam
proficisci cogeretur, et iter faciens in morbum incideret: quod ubi
audivit Cato, licet tunc gravis tempestas saeviret, neque parata esse
magna navis, solvit e portu Thessalonicae exigua navicula cum duobus
tantum amicis tribusque servis, et paene haustus fluctibus tandem
praeter spem incolumis evasit. At fratrem modo defunctum vita reperit.
Tunc questibus et lacrimis totum se tradidit: mortui corpus quam magnificentissimo
potuit funere extulit, et marmoreum tumulum exstrui curavit suis impensis.
Vela deinde daturus, cum suaderent amici ut fratris reliquias in alio
navigio poneret, animam se prius quam illas relicturum respondit,
atque ita solvit.
Cato quaestor
in insulam Cyprum missus est ad colligendam Ptolemaei regis pecuniam,
a quo populus Romanus haeres institutus fuerat. Integerrima fide eam
rem administravit. Summa longe major, quam quisquam sperare potuisset,
redacta est. Fere septem milia talentorum navibus imposuit Cato: atque
ut naufragii pericula vitaret, singulis vasis, quibus inclusa erat
pecunia, corticem suberis longo funiculo alligavit, ut si forte mersum
navigium esset, locum amissae pecuniae cortex supernatans indicaret.
Catoni advenienti senatus et tota ferme civitas obviam effusa est,
nec erat res triumpho absimilis. Actae sunt Catoni a senatu gratiae,
praeturaque illi et jus spectandi ludos praetextato extra ordinem
data. Quem honorem Cato noluit accipere, iniquum esse affirmans sibi
decerni quod nulli alii tribueretur.
Cum Caesar consul
legem reipublicae perniciosam tulisset, Cato solus, ceteris exterritis,
huic legi obstitit. Iratus Caesar Catonem extrahi curia, et in vincula
rapi jussit: at ille nihil de libertate linguae remisit, sed in ipsa
ad carcerem via de lege disputabat, civesque commonebat ut talia molientibus
adversarentur Catonem sequebantur maesti patres, quorum unus objurgatus
a Caesare quod nondum misso senatu discederet: "Malo, inquit, esse
cum Catone in carcere, quam tecum in curia." Exspectabat Caesar dum
ad humiles preces Cato sese demitteret: quod ubi frustra a se sperari
intellexit, pudore victus, unum e tribunis misit qui Catonem dimitteret.
Cato Pompeii
partes bello civili secutus est, eoque victo exercitus reliquias in
Africam cum ingenti itinerum difficultate perduxit. Cum vero ei summum
a militibus deferretur imperium, Scipioni, quod vir esset consularis,
parere maluit. Scipione etiam devicto, Uticam Africae urbem petivit,
ubi filium hortatus est ut clementiam Caesaris experirvetur; ipse
vero cenatus deambulavit, et cubitum iturus, artius diutiusque in
complexu filii haesit, deinde ingressus cubiculum, ferro sibi ipse
mortem conscivit. Caesar, audita Catonis morte, dixit illum gloriae
suae invidisse, quod sibi laudem servati Catonis eripuisset. Catonis
liberos, eisque patrimonium incolume servavit.
107 ante J. C.
Marcus Tullius
Cicero equestri genere, Arpini, quod est Volscorum oppidum, natus
est. Ex ejus avis unus verrucam in extremo naso sitam habuit ciceris
grano similem, inde cognomen Ciceronis genti inditum. Cum id Marco
Tullio a nonnullis probro verteretur: "Dabo operam, inquit, ut istud
cognomen nobilissimorum nominum splendorem vincat." Cum eas artes
disceret quibus aetas puerilis ad humanitatem solet informari, ingenium
ejus ita eluxit, ut eum aequales e schola redeuntes medium, tanquam
regem, circumstantes deducerent domum: immo eorum parentes pueri fama
commoti, in ludum litterarium ventitabant, ut eum viserent. Ea res
tamen quibusdam rustici et inculti ingenii stomachum movebat, qui
ceteros pueros graviter objurgabant quod talem condiscipulo suo honorem
tribuerent.
Tullius Cicero
adolescens eloquentiam et libertatem suam adversus Syllanos ostendit.
Chrysogonum quemdam Syllae libertum acriter insectatus est, quod dictatoris
potentia fretus in bona civium invadebat. Ex quo veritus invidiam
Cicero, Athenas petivit, ubi Antiochum philosophum studiose audivit.
Inde eloquentiae gratia Rhodum se contulit, ubi Molone, rhetore tum
disertissimo, magistro usus est. Qui, cum Ciceronem dicentem audivisset,
flevisse dicitur, quod praevideret per hunc Graecos a Romanis ingenii
et eloquentiae laude superatum iri. Romam reversus, quaestor in Sicilia
fuit. Nullius vero quaestura aut gratior, aut clarior fuit: cum in
magna annonae difficultate ingentem frumenti vim inde Romam mitteret,
Siculos initio offendit ; postea vero ubi diligentiam, justitiam et
comitatem ejus experti fuerunt, majores quaestori suo honores, quam
ulli unquam praetori detulerunt.
Cicero consul
factus Sergii Catilinae conjurationem singulari virtute, constantia
curaque compressit. Is nempe indignatus quod in petitione consulatus
repulsam passus esset, et furore amens, cum pluribus viris nobilibus
Ciceronem interficere, senatum trucidare, urbem incendere, aerarium
diripere constituerat. Quae tam atrox conjuratio a Cicerone detecta
est. Catilina metu consulis Roma ad exercitum, quem paraverat, profugit
; socii ejus comprehensi in carcere necati sunt. Senator quidam filium
supplicio mortis ipse affecit. Juvenis scilicet ingenio, litteris
et forma inter aequales conspicuus, pravo consilio amicitiam Catilinae
secutus fuerat, et in castra ejus properabat: quem pater ex medio
itinere retractum occidit, his eum verbis increpans: "Non ego te Catilinae
adversus patriam, sed patriae adversus Catilinam genui."
Non ideo Catilina
ab incepto destitit, sed infestis signis Romam petens, cum exercitu
caesus est. Adeo acriter dimicatum est, ut nemo hostium proelio superfuerit:
quem quisque in pugnando ceperat, eum, amissa anima, tegebat locum.
Ipse Catilina longe a suis inter eorum quos occiderat cadavera cecidit,
morte pulcherrima, si pro patria sua sic occubuisset. Senatus populusque
Romanus Ciceronem patriae patrem appellavit: ea res tamen Ciceroni
postea invidiam creavit, adeo ut abeuntem magistratu verba facere
ad populum vetuerit quidam tribunus plebis, quod cives indicta causa
damnavisset, sed solitum duntaxat juramentum praestare ei permiserit.
Tum Cicero magna voce: "Juro, inquit, rempublicam atque urbem Romam
mea unius opera salvam esse": qua voce delectatus populus Romanus
et ipse juravit verum esse Ciceronis jusjurandum.
Paucis post annis
Cicero reus factus est a Clodio tribuno plebis eadem de causa, quod
nempe cives Romanos necavisset. Tunc maestus senatus, tanquam in publico
luctu, vestem mutavit. Cicero, cum posset armis salutem suam defendere,
maluit urbe cedere, quam sua causa caedem fieri. Proficiscentem omnes
boni flentes prosecuti sunt. Dein Clodius edictum proposuit, ut Marco
Tullio igni et aqua interdiceretur: illius domum et villas incendit
; sed vis illa diuturna non fuit: mox enim maximo omnium ordinum studio
Cicero in patriam revocatus est. Obviam ei redeunti ab universis itum
est. Domus ejus publica pecunia restituta est. Postea Cicero Pompeii
partes secutus a Caesare victore veniam accepit. Quo interfecto, Octavium
haeredem Caesaris fovit atque ornavit, ut eum Antonio rempublicam
vexanti opponeret; sed ab illo deinde desertus est et proditus.
Antonius, inita
cum Octavio societate, Ciceronem jamdiu sibi inimicum proscripsit.
Qua re audita, Cicero transversis itineribus fugit in villam quae
a mari proxime aberat, indeque navem conscendit, in Macedoniam transiturus.
Cum vero jam aliquoties in altum provectum venti adversi retulissent,
et ipse jactationem navis pati non posset, regressus ad villam: "Moriar,
inquit, in patria saepe servata." Mox adventantibus percussoribus,
cum servi parati essent ad dimicandum fortiter, ipse lecticam, qua
vehebatur, deponi jussit, eosque quietos pati quod sors iniqua cogeret.
Prominenti ex lectica et immotam cervicem praebenti caput praecisum
est. Manus quoque abscissae: caput relatum est ad Antonium, ejusque
jussu inter duas manus in rostris positum. Fulvia Antonii uxor, quae
se a Cicerone laesam arbitrabatur, caput manibus sumpsit, in genua
imposuit, extractamque linguam acu confixit.
Cicero dicax
erat, et facetiarum amans, adeo ut ab inimicis solitus sit appellari
"Scurra consularis". Cum Lentulum generum suum exiguae staturae hominem
vidisset longo gladio accinctum: "Quis, inquit, generum meum ad gladium
alligavit ?" Matrona quaedam juniorem se, quam erat, simulans dictitabat
se triginta tantum annos habere. Cui Cicero: "Verum est, inquit, nam
hoc viginti annos audio." Caesar, altero consule mortuo die decembris
ultima, Caninium consulem hora septima in reliquam diei partem renuntiaverat:
quem cum plerique irent salutatum de more: "Festinemus, inquit Cicero,
priusquam abeat magistratu." De eodem Canimo scripsit Cicero: "Fuit
mirifica vigilantia Caninius, qui toto suo consulatu somnum non viderit."
55 ante J. C.
Marcus Brutus
ex illa gente quae Roma Tarquinios ejecerat oriundus, Athenis philosophiam,
Rhodi eloquentiam didicit. Sua eum virtus valde commendavit: ejus
pater, qui Syllae partibus adversabatur, jussu Pompeii interfectus
fuerat ; unde Brutus cum eo graves gesserat simultates: bello tamen
civili Pompeii causam, quod justior videretur, secutus est, et dolorem
suum reipublicae utilitati posthabuit. Victo Pompeio, Brutus a Caesare
servatus est, et praetor etiam factus. Postea cum Caesar superbia
elatus senatum contemnere, et regnum affectare coepisset, populus
jam praesenti statu haud laetus vindicem libertatis requirebat. Subscripsere
quidam primi Bruti statuae: "Utinam viveres !" Item ipsius Caesaris
statuae: "Brutus quia reges ejecit, primus consul factus est ; hic,
quia consules ejecit, postremo rex factus est." Inscriptum quoque
est Marci Bruti praetoris tribunali: "Dormis, Brute !"
Marcus Brutus,
cognita populi Romani voluntate, adversus Caesarem conspiravit. Pridie
quam Caesar est occisus, Porcia Bruti uxor consilii conscia cultellum
tonsorium, quasi unguium resecandorum causa, poposcit, eoque velut
forte e manibus elapso se ipsa vuineravit. Clamore ancillarum vocatus
in cubiculum uxoris Brutus objurgare eam coepit, quod tonsoris officium
praeripere voluisset ; at Porcia ei secreto dixit: "Non casu, sed
de industria, mi Brute, hoc mihi vulnus feci: experiri enim volui
an satis mihi animi esset ad mortem oppetendam, si tibi propositum
ex sententia parum cessisset." Quibus verbis auditis, Brutus ad caelum
manus et oculos sustulisse dicitur, et exclamavisse: "Utinam dignus
tali conjuge maritus videri possim !"
Interfecto
Caesare, Antonius vestem ejus sanginolentam ostentans, populum veluti
furore quodam adversus conjuratos inflammavit. Brutus itaque in Macedoniam
concessit, ibique apud urbem Philippos adversus Antonium et Octavium
dimicavit. Victus acie, cum in tumulum se nocte recepisset, ne in hostium
manus veniret, uni comitum latus transfodiendum praebuit. Antonius,
viso Bruti cadavere, ei suum injecit purpureum paludamentum, ut in eo
sepeliretur. Quod cum postea subreptum audivisset, requiri furem, et
ad supplicium duci jussit. Cremati corporis reliquias ad Serviliam Bruti
matrem deportandas curavit. Non eadem fuit Octavii erga Brutum moderatio:
is enim avulsum Bruti caput Romam ferri jussit, ut Caii Caesaris statuae
subjiceretur.
55 ante J. C.
Octavius Juliae
Caii Caesaris sororis nepos, patrem quadrimus amisit. A majore avunculo
adoptatus, eum in Hispaniam profectum secutus est. Deinde ab eo Apolloniam
missus est, ut liberalibus studiis vacaret. Audita avunculi morte,
Romam rediit, nomen Caesaris sumpsit, collectoque veteranorum exercitu,
opem Decimo Bruto tulit, qui ab Antonio Mutinae obsidebatur. Cum autem
urbis aditu prohiberetur, ut Brutum de omnibus rebus certiorem faceret,
primo litteras laminis plumbeis inscriptas misit, quae per urinatorem
sub aqua fluminis deferebantur ; ad id postea columbis usus est: eis
nempe diu inclusis et fame affectis litteras ad collum alligabat,
easque a proximo moenibus loco emittebat. Columbae lucis cibique avidae,
summa aedificia petentes, a Bruto excipiebantur, maxime cum ille disposito
quibusdam in locis cibo, columbas illuc devolare instituisset.
Octavius bellum
Mutinense duobus proeliis confecit, in quorum altero non ducis modo,
sed militis etiam functus est munere: nam aquilifero graviter vulnerato,
aquilam humeris subiit, et in castra reportavit. Postea reconciliata
cum Antonio gratia, junctisque cum ipso copiis, ut Caii Caesaris necem
ulcisceretur, ad urbem hostiliter accessit, inde quadringentos milites
ad senatum misit, qui sibi consulatum nomine exercitus deposcerent.
Cunctante senatu, centurio legationis princeps, rejecto sagulo, ostendens
gladii capulum, non dubitavit in curia dicere: "Hic faciet, si vos
non feceritis." Cui respondisse Ciceronem ferunt: "Si hoc modo petieritis
Caesari consulatum, auferetis." Quod dictum ei deinde exitio fuit:
invisus enim esse coepit Caesari, quod libertatis esset amantior.
Octavius Caesar
nondum viginti annos natus consulatum invasit, novamque proscriptionis
tabulam proposuit ; quae proscriptio Syllana longe crudelior fuit:
ne tenerae quidem aetati pepercit. Puerum quemdam nomine Atilium Octavius
coegit togam virilem sumere, ut tanquam vir proscriberetur. Atilius,
protinus ut e Capitolio descendit, deducentibus ex more amicis, in
tabulam relatus est. Desertum deinde a comitibus ne mater quidem prae
metu recepit. Puer itaque fugit, et in silvis aliquandiu delituit.
Cum vero inopiam ferre non posset, e latebris exivit, seque praetereuntibus
indicavit, a quibus interfectus est. Alius puer etiam impubes, dum
in ludum litterarium iret, cum paedagogo, qui pro eo corpus objecerat,
necatus est.
Octavius, inita
cum Antonio societate, Marcum Brutum Caesaris interfectorem bello
persecutus est. Quod bellum, quanquam aeger atque invalidus, duplici
proelio transegit, quorum priore castris exutus vix fuga evasit ;
altero victor se gessit acerbius. In nobilissimum quemque captivum
saeviit, adjecta etiam supplicio verborum contumelia. Uni suppliciter
precanti sepulturam respondit jam illam in volucrum atque ferarum
potestate futuram. Ambo erant captivi pater et filius ; cum autem
Octavius nollet, nisi uni, vitam concedere, eos sortiri jussit utri
parceretur. Pater, qui se pro filio ad mortem subeundam obtulerat,
occisus est ; nec servatus filius, qui prae dolore voluntaria occubuit
nece neque ab hoc tristi spectaculo oculos avertit Octavius, sed utrumque
spectavit morientem.
Octavius
ab Antonio iterum abalienatus est, quod is repudiata Octavia sorore,
Cleopatram Aegypti reginam duxisset uxorem: quae mulier cum Antonio
luxu et deliciis certabat. Gloriata est aliquando se centies sestertium
una cena absumpturam. Antonio id fieri posse neganti magnificam apposuit
cenam, sed non tanti sumptus quanti promiserat. Irrisa igitur ab Antonio
jussit sibi afferri vas aceto plenum: exspectabat Antonius quidnam esset
actura. Illa gemmas pretiosissimas auribus appensas habebat ; protinus
unam detraxit, et aceto dilutam absorbuit. Alteram quoque simili modo
parabat absumere, nisi prohibita fuisset.
Octavius cum
Antonio apud Actium, qui locus in Epiro est, navali proelio dimicavit
; victum et fugientem Antonium persecutus, Aegyptum petiit, obsessaque
Alexandria, quo Antonius cum Cleopatra confugerat, brevi potitus est.
Antonius, desperatis rebus, cum in solio regali sedisset regio diademate
cinctus, necem sibi conscivit. Cleopatra vero, quam Octavius magnopere
cupiebat vivam comprehendi triumphoque servari, aspidem sibi in cophino
inter ficus afferendam curavit, eamque ipsa bracbio applicuit: quod
ubi cognovit Octavius, medicos vulneri remedia adhibere jussit. Admovit
etiam psyllos, qui venenum exsugerent, sed frustra. Cleopatrae mortuae
communem cum Antonio sepulturam tribuit.
Tandem Octavius,
hostibus victis, solusque imperio potitus, clementem se exhibuit.
Omnia deinceps in eo plena mansuetudinis et humanitatis. Multis ignovit
a quibus saepe graviter laesus fuerat, quo in numero fuit Metellus
unus ex Antonii praefectis. Cum is inter captivos senex squalidus
sordidatusque processisset, agnovit eum filius ejus, qui Octavu partes
secutus fuerat, statimque exiliens, patrem complexus, sic Octavium
allocutus est: "Pater meus hostis tibi fuit ; ego miles: non magis
ille poenam, quam ego praemium meriti sumus. Aut igitur me propter
illum occidi jube, aut illum propter me vivere. Delibera, quaeso,
utrum sit moribus tuis convenientius." Octavius postquam paulum addubitavisset,
misericordia motus hominem sibi infensissimum propter filii merita
servavit.
Octavius in Italiam
rediit, Romamque triumphans ingressus est. Tum bellis toto orbe compositis,
Jani gemini portas sua manu clausit quae tantummodo bis antea clausae
fuerant, primo sub Numa rege, iterum post primum Punicum bellum. Tunc
omnes praeteritorum malorum obilivio cepit, populusque Romanus praesentis
otii laetitia perfruitus est. Octavio maximi honores a senatu delati
sunt. Ipse Augustus cognominatus est et in ejus honorem mensis sextilis
eodem nomine est appellatus, quod illo mense bellis civilibus finis
esset impositus. Equites Romani natalem ejus biduo semper celebrarunt:
senatus populusque Romanus universus cognomen Patris patriae maximo
consensu ei tribuerunt. Augustus prae gaudio lacrimans respondit his
verbis: "Compos factus sum votorum meorum ; neque aliud mihi optandum
est, quam ut hunc consensum vestrum ad ultimum vitae finem videre
possim."
Dictaturam, quam
populus magna vi offerebat, Augustus genu nixus dejectaque ab humeris
toga, deprecatus est. Domini appellationem semper exhorruit, eamque
sibi tribui edicto vetuit, immo de restituenda republica non semel
cogitavit ; sed reputans et se privatum non sine periculo fore, et
rempublicam plurium arbitrio commissum iri, summam retinuit potestatem,
id vero studuit, ne quem novi status paeniteret. Bene de eis etiam,
quos adversarios expertus fuerat, et sentiebat et loquebatur. Legentem
aliquando unum e nepotibus invenit; cumque puer territus volumen Ciceronis,
quod manu tenebat, veste tegeret, Augustus librum cepit, eoque statim
reddito: "Hic vir, inquit, fili mi, doctus fuit et patriae amans."
Pedibus saepe
per urbem incedebat, summaque comitate adeuntes excipiebat: unde cum
quidam libellum supplicem porrigens, prae metu et reverentia nunc
manum proferret, nunc retraheret: "Putasne, inquit jocans Augustus,
assem te elephanto dare?" Eum aliquando convenit veteranus miles,
qui vocatus in jus periclitabatur, rogavitque ut sibi adesset. Statim
Augustus unum e comitatu suo elegit advocatum, qui litigatorem commendaret.
Tum veteranus exclamavit: "At non ego, te periclitante bello Actiaco,
vicarium quaesivi, sed ipse pro te pugnavi" ; simulque detexit cicatrices.
Erubuit Augustus, atque ipse venit in advocationem.
Cum post Actiacam
victoriam Augustus Romam ingrederetur, occurrit ei inter gratulantes
opifex quidam corvum tenens, quem instituerat haec dicere: "Ave, Caesar
victor, imperator." Augustus avem officiosam miratus, eam viginti
milibus nummorum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate
pervenerat, affirmavit Augusto illum habere et alium corvum, quem
afferri postulavit. Allatus corvus verba quae didicerat expressit:
"Ave, Antoni victor, imperator." Nihil ea re exasperatus Augustus
jussit tantummodo corvorum doctorem dividere acceptam mercedem cum
contubernali. Salutatus similiter a psittaco, emi eum jussit.
Exemplo incitatus
sutor quidam, corvum instituit ad parem salutationem ; sed, cum parum
proficeret, saepe ad avem non respondentem dicebat: "Opera et impensa
periit." Tandem corvus coepit proferre dictatam salutationem: qua
audita dum transiret, Augustus respondit: "Satis domi talium salutatorum
habeo." Tum corvus illa etiam verba adjecit, quibus dominum querentem
audire solebat: "Opera et impensa periit" ; ad quod Augustus risit,
atque avem emi jussit quanti nullam adhuc emerat.
Solebat quidam
Graeculus descendenti e palatio Augusto honorificum aliquod epigramma
porrigere. Id cum frustra saepe fecisset, et tamen rursum eumdem facturum
Augustus videret, sua manu in charta breve exaravit graecum epigramma,
et Graeculo venienti ad se obviam misit. Ille legendo laudare coepit,
mirarique tam voce quam vultu, gestuque. Dein cum accessit ad sellam
qua Augustus vehebatur, demissa in pauperem crumenam manu, paucos
denarios protulit, quos principi daret ; dixitque se plus daturum
fuisse, si plus habuisset. Secuto omnium risu, Graeculum Augustus
vocavit, eique satis grandem pecuniae summam numerari jussit.
Augustus fere
nulli se invitanti negabat. Exceptus igitur a quodam cena satis parca
et paene quotidiana, hoc tantum insusurravit: "Non putabam me tibi
esse tam familiarem." Cum aliquando apud Pollionem quemdam cenaret,
fregit unus ex servis vas crystallinum: rapi illum protinus Pollio
jussit, et ne vulgari morte periret, abjici muraenis, quas ingens
piscina continebat. Evasit e manibus puer, et ad pedes Caesaris confugit,
non recusans mori, sed rogans ne piscium esca fieret. Motus novitate
crudetitatis Augustus, servi infelicis patrocinium suscepit: cum autem
veniam a viro crudeli non impetraret, crystallina vasa ad se afferri
jussit ; omnia manu sua fregit; servum manumisit, piscinamque compleri
praecepit.
Augustus in quadam
villa aegrotans noctes inquietas agebat, rumpente somnum ejus crebro
noctuae cantu ; qua molestia cum liberari se vehementer cupere significasset,
mites quidam aucupii peritus noctuam prehendendam curavit, vivamque
Augusto attulit, spe ingentis praemii ; cui Augustus mille nummos
dari jussit: at ille minus dignum praemium existimans, dicere ausus
est: "Malo ut vivat", et avem dimisit. Imperatori nec ad irascendum
causa deerat, nec ad ulciscendum potestas. Hanc tamen injuriam aequo
animo tulit Augustus, hominemque impunitum abire passus est.
Augustus amicitias
non facile admisit, et admissas constanter retinuit: imprimis familiarem
habuit Maecenatem equitem Romanum, qui ea, qua apud principem valebat
gratia, ita semper usus est, ut prodesset omnibus quibus posset, noceret
nemini. Mira erat ejus ars et libertas in flectendo Augusti animo,
cum eum ira incitatum videret. Jus aliquando dicebat Augustus, et
multos morte damnaturus videbatur. Aderat tunc Maecenas, qui circumstantium
turbam perrumpere, et ad tribunal propius accedere conatus est ; cum
id frustra tentasset, in tabella scripsit haec verba: "Surge tandem,
carnifex"; eamque tabellam ad Augustum projecit, qua lecta, Augustus
statim surrexit, et nemo est morte multatus.
Habitavit Augustus
in aedibus modicis neque laxitate neque cultu conspicuis, ac per annos
amplius quadraginta in eodem cubiculo hieme et aestate mansit. Supellex
quoque ejus vix privatae elegantiae erat. Idem tamen Romam, quam pro
majestate imperii non satis ornatam invenerat, adeo excoluit, ut jure
sit gloriatus marmoream se relinquere, quam lateritiam accepisset.
Raro veste alia usus est quam confecta ab uxore, sorore, filia, neptibusque.
Altiuscula erant ejus calceamenta, ut procerior quam erat videretur.
Cibi minimi erat atque vulgaris. Secundarium panem et pisciculos minutos
et ficus virides maxime appetebat.
Augustus non
amplius quam septem horas dormiebat, ac ne eas quidem continuas, sed
ita ut in illo temporis spatio ter aut quater expergisceretur. Si
interruptum somnum recuperare non posset, lectorres arcessebat, donec
resumeret. Cum audisset senatorem quemdam, licet aere alieno oppressum,
arte et graviter dormire solitum, culcitram ejus magno pretio emit,
mirantibus dixit: "Habenda est ad somnum culcitra in qua homo qui
tantum debebat dormire potuit."
Exercitationes
campestres equorum et armorum statim post bella civilia omisit, et
ad pilam primo folliculumque transiit: mox animi laxandi causa, modo
piscabatur hamo, modo talis nucibusque ludebat cum pueris minutis,
quos facie et garrulitate amabiles undique conquirebat. Alea multum
delectabatur; idque ei vitio datum est. Tandem afflicta valetudine
in Campaniam concessit, ubi remisso ad otium animo, nullo hilaritatis
genere abstinuit. Supremo vitae die, petito speculo, capillum sibi
comi jussit ; et amicos circumstantes percontatus est num vitae mimum
satis commode egisset; adjecit et solitam clausulam: "Edite strepitum,
vosque omnes cum gaudio applaudite." Obiit Nolae sextum et septuagesimum
annum agens.
|